De Inventione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Stroebel, Eduard, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
hoc intellectu si qui negabit esse ullam pecuniam fratris aut amici vita aut
denique officio suo antiquiorem aut suaviorem, non hoc erit accusatori negandum. nam in eum culpa et summum odium transferetur, qui id, quod tam vere et pie dicetur, negabit. verum illud dicendum est, illi ita non esse visum;quod sumi oportet ex iis, quae ad personam pertinent, de quo post dicendum est. even- tus autem tum fallit, cum aliter accidit, atque ii, qui arguuntur, arbitrati esse dicuntur: ut, si qui dicatur alium occidisse ac voluerit, quod aut similitudine aut suspicione aut demonstratione falsa deceptus sit; aut eum necasse, cuius testamento non sit heres, quod eo testamento se heredem arbitratus sit. non enim ex eventu cogitationem spectari oportere, sed qua cogi- tatione animus et spe ad maleficium profectus sit, con- siderare; quo animo quid quisque faciat, non quo casu utatur, ad rem pertinere.