De Inventione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Stroebel, Eduard, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

contra ratiocinationem huiusmodi: coniecturam divinationem

esse et stulti scriptoris esse non posse om- nibus de rebus cavere, quibus velit.

Definitio est, cum in scripto verbum aliquod est positum, cuius de vi quaeritur, hoc modo: lex: qui in adversa tempestate navem reliquerint, omnia amittunto; eorum navis et onera sunto, qui in nave remanserint. Duo quidam, cum iam in alto navigarent, et cum eorum alterius navis, alterius onus esset, naufragum quendam natantem et manus ad se tendentem animum adverterunt; misericordia commoti navem ad eum adplicarunt, hominem ad se sustulerunt.

postea aliquanto ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepit, usque adeo, ut dominus navis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret et inde funiculo, qui a puppi religatus scapham adnexam tra- hebat, navi, quod posset, moderaretur, ille autem, cuius merces erant, in gladium in navi ibidem in- cumberet. hic ille naufragus ad gubernaculum ac- cessit et navi, quod potuit, est opitulatus. sedatis autem fluctibus et tempestate iam commutata navis in portum pervehitur. ille autem, qui in gladium in- cubuerat, leviter saucius facile ex vulnere est recrea- tus. navem cum onere horum trium suam quisque esse dicit. Hic omnes scripto ad causam accedunt et ex nominis vi nascitur controversia. nam et relinquere navem et remanere in navi, denique navis ipsa quid sit, definitionibus quaeretur. isdem autem ex locis om- nibus, quibus definitiva constitutio, tractabitur.

Nunc expositis iis argumentationibus, quae in iudi- ciale causarum genus adcommodantur, deinceps in

deliberativum genus et demonstrativum argumentandi locos et praecepta dabimus, non quo non in aliqua constitutione omnis semper causa versetur, sed quia proprii tamen harum causarum quidam loci sunt, non a constitutione separati, sed ad fines horum generum accommodati.

nam placet in iudiciali genere finem esse aequitatem, hoc est partem quandam honestatis. in deliberativo autem Aristoteli placet utilitatem, nobis et honestatem et utilitatem, in demonstrativo honestatem. quare in hoc quoque genere causae quaedam argumentationes communiter ac similiter tractabuntur, quaedam separatius ad finem, quo referri omnem orationem oportet, adiungentur. atque unius cuiusque constitutionis exemplum subponere non gra- varemur, nisi illud videremus, quemadmodum res obscurae dicendo fierent apertiores, sic res apertas obscuriores fieri oratione.

Nunc ad deliberationis praecepta pergamus.

Rerum expetendarum tria genera sunt; par autem numerus vitandarum ex contraria parte. nam est quiddam, quod sua vi nos adliciat ad sese, non emo- lumento captans aliquo, sed trahens sua dignitate, quod genus virtus, scientia, veritas. est aliud autem non propter suam vim et naturam, sed propter fruc- tum atque utilitatem petendum; quod genus pecunia est. est porro quiddam ex horum partibus iunctum, quod et sua vi et dignitate nos inlectos ducit et prae se quandam gerit utilitatem, quo magis expetatur, ut amicitia, bona existimatio.

atque ex his horum contraria facile tacentibus nobis intellegentur. sed

ut expeditius ratio tradatur, ea, quae posuimus, brevi nominabuntur. nam, in primo genere quae sunt, ho- nesta appellabuntur; quae autem in secundo, utilia. haec autem tertia, quia partem honestatis continent et quia maior est vis honestatis, iuncta esse omnino et duplici genere intelleguntur, sed in meliorem partem vocabuli conferantur et honesta nominentur. ex his illud conficitur, ut petendarum rerum partes sint ho- nestas et utilitas, vitandarum turpitudo et inutilitas. his igitur duabus rebus res duae grandes sunt adtri- butae, necessitudo et affectio; quarum altera ex vi, altera ex re et personis consideratur. de utraque post apertius perscribemus; nunc honestatis rationes pri- mum explicemus.

Quod aut totum aut aliqua ex parte propter se pe- titur, honestum nominabimus. quare, cum eius duae partes sint, quarum altera simplex, altera iuncta sit, simplicem prius consideremus. est igitur in eo genere omnes res una vi atque uno nomine amplexa virtus. nam virtus est animi habitus naturae modo atque rationi consentaneus. quamobrem omnibus eius par- tibus cognitis tota vis erit simplicis honestatis con- siderata. habet igitur partes quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam.

Prudentia est rerum bonarum et malarum neutra- rumque scientia. partes eius: memoria, intellegentia, providentia. memoria est, per quam animus repetit illa, quae fuerunt; intellegentia, per quam ea perspicit,

quae sunt; providentia, per quam futurum aliquid videtur ante quam factum est.

Iustitia est habitus animi communi utilitate con- servata suam cuique tribuens dignitatem. eius initium est ab natura profectum; deinde quaedam in con- suetudinem ex utilitatis ratione venerunt; postea res et ab natura profectas et ab consuetudine probatas legum metus et religio sanxit.

naturae ius est, quod non opinio genuit, sed quaedam in natura vis insevit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, ob- servantiam, veritatem. religio est, quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam caeri- moniamque affert; pietas, per quam sanguine con- iunctis patriaeque benivolum officium et diligens tri- buitur cultus; gratia, in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur; vindicatio, per quam vis aut iniuria et omnino omne, quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo pro- pulsatur; observantia, per quam homines aliqua digni- tate antecedentes cultu quodam et honore dignantur;