De Inventione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Stroebel, Eduard, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Simili modo liquet alteram quoque approbationem separatam esse ab assumptione. si quadam in argu- mentatione satis est uti assumptione et non oportet adiungere approbationem assumptioni, quadam autem in argumentatione infirma est assumptio, nisi adiuncta sit approbatio, separatum quiddam est extra assump- tionem approbatio. est autem argumentatio quaedam, in qua assumptio non indiget approbationis, quaedam autem, in qua nihil valet sine approbatione, ut osten- demus. separata igitur est ab adsumptione approbatio.

Ostendemus autem, quod polliciti sumus, hoc modo:

quae perspicuam omnibus veritatem continet assump- tio, nihil indiget approbationis. ea est huiusmodi: si oportet velle sapere, dare operam philosophiae con- venit. hic propositio indiget approbationis; non enim perspicua est neque constat inter omnes, propterea quod multi nihil prodesse philosophiam, plerique etiam obesse arbitrantur; assumptio perspicua; est enim haec: oportet autem velle sapere. hoc quia ipsum ex se perspicitur et verum esse intellegitur, nihil attinet approbari. quare statim concludenda est argumentatio. est ergo assumptio quaedam, quae approbationis non indiget; nam quandam indigere perspicuum est. se- parata est igitur ab adsumptione approbatio. falsum ergo est non esse plus quam tripertitam argumenta-

tionem. Atque ex his illud iam perspicuum est, esse quandam argumentationem, in qua neque propositio neque assumptio indigeat approbationis, huiusmodi, ut certum quiddam et breve exempli causa ponamus: si summopere sapientia petenda est, summo opere stul- titia vitanda est: summo autem opere sapientia pe- tenda est: summo igitur opere stultitia vitanda est. hic et propositio et assumptio perspicua est; quare neutra quoque indiget approbatione. ex hisce om- nibus illud perspicuum est approbationem tum adiungi, tum non adiungi. ex quo cognoscitur neque in pro- positione neque in assumptione contineri approba- tionem, sed utramque suo loco positam vim suam tam- quam certam et propriam obtinere. quodsi ita est,

commode partiti sunt illi, qui in quinque partes tri- buerunt argumentationem.

Quinque igitur partes sunt eius argumentationis, quae per ratiocinationem tractatur: propositio, per quam locus is breviter exponitur, ex quo vis omnis oportet emanet ratiocinationis; approbatio, per quam id, quod breviter expositum est, rationibus adfirmatum probabilius et apertius fit; assumptio, per quam id, quod ex propositione ad ostendendum pertinet, assumi- tur; assumptionis approbatio, per quam id, quod assumptum est, rationibus firmatur; complexio, per quam id, quod conficitur ex omni argumentatione, bre- viter exponitur. quae plurimas habet argumentatio partes, ea constat ex his quinque partibus; secunda est quadripertita; tertia tripertita; dein bipertita; quod in controversia est.

de una quoque parte potest alicui videri posse consistere. eorum igitur, quae constant, exempla ponemus, horum, quae dubia sunt, rationes afferemus.

Quinquepertita argumentatio est huiusmodi: “omnes leges, iudices, ad commodum rei publicae re- ferre oportet et eas ex utilitate communi, non ex scrip- tione, quae in litteris est, interpretari. ea enim virtute et sapientia maiores nostri fuerunt, ut in legibus scriben- dis nihil sibi aliud nisi salutem atque utilitatem rei publicae proponerent. neque enim ipsi, quod obesset, scribere volebant, et, si scripsissent, cum esset intellec- tum, repudiatum iri legem intellegebant. nemo enim leges legum causa salvas esse vult, sed rei publicae, quod ex legibus omnes rem publicam optime putant

administrari. quam ob rem igitur leges servari oportet, ad eam causam scripta omnia interpretari convenit: hoc est, quoniam rei publicae servimus, ex rei publicae com- modo atque utilitate interpretemur. nam ut ex medicina nihil oportet putare proficisci, nisi quod ad corporis utilitatem spectet, quoniam eius causa est instituta, sic a legibus nihil convenit arbitrari, nisi quod rei publicae conducat, proficisci, quoniam eius causa sunt compara-

tae. ergo in hoc quoque iudicio desinite litteras legis perscrutari et legem, ut aequum est, ex utilitate rei publicae considerate. quid magis utile fuit Thebanis quam Lacedaemonios opprimi? cui magis Epaminon- dam, Thebanorum imperatorem, quam victoriae The- banorum consulere decuit? quid hunc tanta Thebano- rum gloria, tam claro atque exornato tropaeo carius aut antiquius habere convenit? scripto videlicet legis omisso scriptoris sententiam considerare debebat. at hoc quidem satis consideratum est, nullam esse legem nisi rei publicae causa scriptam. summam igitur amen- tiam esse existimabat, quod scriptum esset rei publicae salutis causa, id non ex rei publicae salute interpretari. quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, profecto non potest eodem facto et communibus fortunis con- suluisse et legibus non optemperasse.”

Quattuor autem partibus constat argumentatio, cum aut proponimus aut assumimus sine approbatione. id facere oportet, cum aut propositio ex se intellegitur aut assumptio perspicua est et nullius approbationis

indiget. propositionis approbatione praeterita quattuor ex partibus argumentatio tractatur, ad hunc modum: iudices, qui ex lege iurati iudicatis, legibus optempe- rare debetis. optemperare autem legibus non potestis, nisi id, quod scriptum est in lege, sequimini. quod enim certius legis scriptor testimonium voluntatis suae re- linquere potuit, quam quod ipse magna cum cura atque diligentia scripsit? quodsi litterae non exstarent, magnopere eas requireremus, ut ex iis scriptoris vo- luntas cognosceretur; nec tamen Epaminondae per- mitteremus, ne si extra iudicium quidem esset, ut is nobis sententiam legis interpretaretur, nedum nunc istum patiamur, cum praesto lex sit, non ex eo, quod apertissime scriptum est, sed ex eo, quod suae causae convenit, scriptoris voluntatem interpretari. quodsi vos, iudices, legibus optemperare debetis et id facere non potestis, nisi id, quod scriptum est in lege, sequa- mini, quin istum contra legem fecisse iudicatis?

assumptionis autem approbatione praeterita quadri- pertita sic fiet argumentatio: qui saepenumero nos per fidem fefellerunt, eorum orationi fidem habere non debemus. si quid enim perfidia illorum detrimenti acceperimus, nemo erit praeter nosmet ipsos, quem iure accusare possimus. ac primo quidem decipi in- commodum est; iterum, stultum; tertio, turpe. Cartha- ginienses autem persaepe iam nos fefellerunt. summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis.

Utraque approbatione praeterita tripertita fit, hoc pacto: aut metuamus Carthaginienses oportet, si incolumes eos reliquerimus, aut eorum urbem diruamus.

at metuere quidem non oportet. restat igitur, ut urbem diruamus.

Sunt autem, qui putant nonnumquam posse com- plexione supersederi, cum id perspicuum sit, quod conficiatur ex ratiocinatione; quod si fiat, bipertitam quoque fieri argumentationem, hoc modo: si peperit, virgo non est: peperit autem. hic satis esse proponere et adsumere: quod conficiatur quoniam perspicuum sit, complexionis rem non indigere. nobis autem vi- detur et omnis ratiocinatio concludenda esse et illud vitium, quod illis displicet, magnopere vitandum, ne, quod perspicuum sit, id in complexionem inferamus.