De Inventione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Stroebel, Eduard, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

si, quo die ista caedes Romae facta est, ego Athenis eo die fui, in caede in- teresse non potui. hoc quia perspicue verum est, nihil attinet approbari. quare assumi statim oportet, hoc modo: fui autem Athenis eo die. hoc si non constat, indiget approbationis; qua inducta complexio conse- quitur. est igitur quaedam propositio, quae non indiget approbatione. nam esse quidem quandam, quae indi- geat, quid attinet ostendere, quod cuivis facile perspi- cuum est? quodsi ita est, ex hoc et ex eo, quod propo- sueramus, hoc conficitur, separatum esse quiddam a propositione approbationem. sin autem ita est, falsum est non esse plus quam tripertitam argumentationem.

Simili modo liquet alteram quoque approbationem separatam esse ab assumptione. si quadam in argu- mentatione satis est uti assumptione et non oportet adiungere approbationem assumptioni, quadam autem in argumentatione infirma est assumptio, nisi adiuncta sit approbatio, separatum quiddam est extra assump- tionem approbatio. est autem argumentatio quaedam, in qua assumptio non indiget approbationis, quaedam autem, in qua nihil valet sine approbatione, ut osten- demus. separata igitur est ab adsumptione approbatio.