Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at ille cum videret, si vestrae auctoritati non paruisset, dissimilem se futurum sui, sin paruisset, munus sibi illud pro re publica[*](pro re p. V: p. r. D) susceptum vitae finem fore[*](fore V: allaturum D), maluit in maximo rei publicae discrimine emori quam minus quam potuisset videri rei publicae profuisse. multis illi in urbibus iter qua faciebat reficiendi[*](reci**endi V1: reci*piendi V2) se[*](sui coni. Müller) et[*](et (ante hospitum) om. V) curandi potestas fuit. aderat et hospitum invitatio liberalis pro dignitate summi viri et eorum hortatio qui una erant missi ad requiescendum et vitae suae consulendum. at ille properans, festinans[*](festinansque D), mandata vestra conficere cupiens, in hac constantia morbo adversante perseveravit.
cuius cum adventu maxime perturbatus esset Antonius, quod ea quae sibi iussu vestro denuntiarentur auctoritate erant et sententia Ser. Sulpici constituta, declaravit quam odisset senatum, cum auctorem senatus exstinctum laete atque insolenter tulit. non igitur magis Leptines Octavium[*](Octavium Leptines D) nec Veientium rex eos quos modo nominavi quam Ser. Sulpicium occidit Antonius: is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. Quocirca etiam ad posteritatis memoriam pertinere arbitror exstare quod fuerit de hoc bello iudicium senatus. erit enim statua ipsa testis bellum tam grave fuisse ut legati interitus honoris memoriam consecutus sit.
quod si excusationem Ser. Sulpici, patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis, nulla dubitatio relinquetur quin honore[*](honore b1: honorem cett.) mortui[*](mortui Vb1: mortuo cett.) quam vivo iniuriam fecimus sarciamus[*](arceamus V). vos enim, patres conscripti, —grave dictu est sed dicendum tamen—vos, inquam, Ser. Sulpicium vita privastis[*](privavistis D): quem cum videretis re[*](re V1: se V2D) magis morbum[*](morbum Vt: morbo bns) quam oratione excusantem, non vos quidem crudeles[*](crudeles quidem V) fuistis—quid enim minus in hunc ordinem convenit? —sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate et sapientia effici posset, vehementius excusationi[*](eius excusationi Lambinus) obstitistis atque eum qui semper vestrum consensum gravissimum iudicavisset de sententia deiecistis.
Vt vero Pansae consulis accessit cohortatio gravior quam aures Ser. Sulpici ferre didicissent, tum vero denique[*](vero denique om. D) filium meque[*](filium meque V: pilium aeque t: pilium equitem bns) seduxit atque ita locutus est ut auctoritatem vestram vitae suae se diceret anteferre. cuius nos virtutem admirati non ausi sumus adversari voluntati[*](voluntati eius V2: eius voluntati ns). movebatur singulari pietate filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat: sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque gravitati, cum quidem ille maxima laude et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se quod velletis esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata vestra properantem mane postridie prosecuti sumus. qui quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio omen fati videretur.