Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
sed quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur[*](Mutina obsidetur D: Mutine dominaretur seturna opsidetur V: voc. dominaretur ex § 7 huc invectum vidit Halm: seturna ex -sidetur et -na (i. e. mutinae) ortum puto): ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae pax potest[*](potest pax D) esse certior? illud vero quis potest bellum esse dicere? consulem[*](Consulem V: quo D: quo cons. Garatoni: quod cons. Halm), fortissimum virum, cum exercitu misimus, qui, cum esset infirmus ex[*](ex D: et V) gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem[*](C. quidem bns: quidem V: equidem t) Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit. decernendi enim tempus nondum erat[*](erat V: venerat D belli D): bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni.
ergo illi nunc et eorum[*](et eorum Vb: ceterorum nst) exercitus in pace versantur. non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit[*](obsistit V: obsidet bt: om. ns), designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: ‘deieci praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot.’ quae pax potest esse maior? dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse[*](esse om. D) dixit.
Vtrum hoc bellum non est, an est[*](an est Müller: an etiam D: etiam V) tantum bellum quantum numquam fuit? ceteris enim bellis maximeque civilibus contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum Sulpicio de iure legum quas per vim Sulla latas[*](Sulla latas con. Sulla latas V: latas Sulla D: consul Sulla latas Halm) esse dicebat; Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis; rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. de proximo bello civili non libet dicere: ignoro causam, detestor exitum.
hoc bellum quintum civile geritur—atque omnia in nostram aetatem inciderunt—primum non modo non[*](modo non Vb: modo nst) in dissensione et discordia civium sed in maxima consensione incredibilique concordia. omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. cum omnis dico, eos excipio quos nemo civitate dignos putat. quae est igitur in medio belli causa posita? nos deorum[*](nos deorum V: deorum nos n2: deorum cett.) immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus: contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis.
in hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim divisurum se[*](se divisurum D) confirmat; deinde omnibus portis quo velint deducturum. omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque pestes quae sequuntur[*](secuntur Vnst) Antonium aedis sibi optimas, hortos, Tusculana, Albana definiunt. atque etiam homines agrestes, si[*](homines agrestes si om. V) homines illi ac non pecudes potius[*](illi ac (an V) non pecudes potius V, Faernus: sunt illi potius quam pecudes D), inani spe ad aquas usque et Puteolos[*](et Puteolos Vns (-las ns): Puteolanas bt pervehuntur V (e coll. mea) D: provehuntur ed. R) pervehuntur. ergo habet Antonius quod suis polliceatur. quid nos? num quid tale habemus? di meliora! id enim ipsum agimus ne[*](ne p. ne V) quis posthac quicquam eius modi possit polliceri. invitus dico, sed dicendum est: hasta Caesaris, patres conscripti, multis improbis et spem adfert et audaciam. viderunt enim ex mendicis[*](viderunt enim ex mendicis V: sui enim ex me didicerunt D) fieri repente divites: itaque semper hastam videre cupiunt ei qui nostris bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius.
quid? nos nostris exercitibus quid pollicemur? multo meliora atque maiora. scelerum enim promissio et eis qui exspectant perniciosa est et eis[*](et his ... et his D) qui promittunt: nos libertatem nostris militibus, leges, iura[*](iura leges D), iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria: nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis.