Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendi[*](conveniendũi V) potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et[*](et om. V) debilis primus veniebat in curiam. huius industriam maxime equidem[*](quidem V) vellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inviderent.

etenim, patres conscripti[*](P. C. om. D), cum in spem libertatis sexennio post[*](post om. D) sumus[*](sumus Vb: simus nst) ingressi diutiusque servitutem perpessi quam captivi[*](captivi servi V) frugi et diligentes solent, quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus? equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas, statui tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non differre vestitu. non enim ita gerimus nos hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint ut omnem[*](timidi sint ut omnem V: timidis induto ẽ nem t: timidis in tuto est ne ii (hi) cett.) populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi ut[*](ut Vb: ut huic nst) se hosti favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos[*](esse et inrisos nst) facile patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. hunc[*](huic (hinc b) enim reditum ad Ant. prohibere D) enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. quibus geram morem. redeat ad imperatorem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam revertatur. ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam[*](cum re p. in gratiam Vb: in r. p. gratiam nst) redierint, veniam et impunitatem dandam puto.

quas ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio sunt, qui ab armis discesserint et aut ad[*](et aut ad (om. ad s) D: ita quia ad V: atque ad Christ) C. Pansam aut ad A. Hirtium consules[*](aut ad A. Hirtium consules aut A. (ad bn) Hirtium coñs. D: consul aut ad A. Hirtium V) aut ad Decimum Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas[*](primas om. V) adierint, eis fraudi ne sit quod cum M. Antonio fuerint. si quis eorum qui cum M. Antonio sunt fecerit[*](si quis ... fecerit om. D) quod[*](quo D) honore praemiove dignum esse videatur, uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videbitur, de eius honore praemiove primo quoque die[*](primo quoque die om. V) ad senatum referant. si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset[*](esset V: fuerit D) praeter L. Varium, senatum existimaturum eum contra rem publicam fecisse.

vellem di immortales fecissent, patres conscripti, ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo[*](mortuo honores D) quaereremus. nec vero dubito quin, si ille vir legationem renuntiare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris futurus, non quo L. Philippo et L. Pisoni aut studium aut cura defuerit in tanto officio tantoque munere, sed cum Ser. Sulpicius aetate illis anteiret, sapientia omnibus[*](illis anteiret, sapientia omnibus D et Arusianus K. vii. p. 454: illos anteiret sapientia omnibus V (corr. m. 2)), subito ereptus e causa totam legationem orbam et debilitatam reliquit.