Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. itaque maiores nostri tumultum Italicum quod erat domesticus, tumultum Gallicum quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. gravius autem tumultum[*](nullum tumultum nom. D) esse quam bellum hinc intellegi potest[*](potest V: licet D) quod bello[*](bello Isidorus: bello Italico V: bello Gallico D) vacationes valent, tumultu non valent. ita fit, quem ad modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit.
etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse: quo quid absurdius dici aut existimari potest? sed nimis multa de verbo: rem potius videamus, patres conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere. nolumus[*](nolimus V) hoc bellum videri. quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? quam ut milites fiant[*](fiant V: sint D) sine vi, sine multa[*](multa V: tumultu D), studio[*](et studio D), voluntate? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? si enim belli nomen tolletur[*](tolletur tolleitur V: tollitur D), municipiorum studia tollentur[*](tolluntur D); consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est.
sed quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur[*](Mutina obsidetur D: Mutine dominaretur seturna opsidetur V: voc. dominaretur ex § 7 huc invectum vidit Halm: seturna ex -sidetur et -na (i. e. mutinae) ortum puto): ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae pax potest[*](potest pax D) esse certior? illud vero quis potest bellum esse dicere? consulem[*](Consulem V: quo D: quo cons. Garatoni: quod cons. Halm), fortissimum virum, cum exercitu misimus, qui, cum esset infirmus ex[*](ex D: et V) gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem[*](C. quidem bns: quidem V: equidem t) Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit. decernendi enim tempus nondum erat[*](erat V: venerat D belli D): bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni.
ergo illi nunc et eorum[*](et eorum Vb: ceterorum nst) exercitus in pace versantur. non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit[*](obsistit V: obsidet bt: om. ns), designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: ‘deieci praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot.’ quae pax potest esse maior? dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse[*](esse om. D) dixit.