Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

pro di immortales! ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus denuntiasset[*](denuntiasset s: nuntiasset Vbnt) ut ab Alexandrea[*](Alexandrea Vb: Alexandria nst) discederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula stantem[*](virgula stantem Vs: virgulas (-a b) tandem bnt) circumscripsit dixitque se renuntiaturum[*](se non ante renunt. D) senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exisset[*](exisset V: excessit bn1t: excessisset n2s). praeclare: senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque rei publicae[*](rei p. populi Romani Lambinus (peiore numero)). cui[*](cui V: cui is b: civis nst) qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius[*](potius V: totus D) repudiandus.

an ego ab eo mandata acciperem qui senatus mandata contemneret? aut ei cum senatu quicquam commune iudicarem qui imperatorem populi Romani senatu prohibente obsideret? at quae mandata! qua adrogantia, quo stupore, quo spiritu! cur autem ea legatis nostris dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si vero tum fuit aedilis cum eum iussu Antoni in convivio servi publici loris[*](servi publici loris V: servitores D) ceciderunt.

at quam modesta mandata! ferrei[*](ferrei V: ferreti t: ferret. ii. ns: ferr hii b) sumus, patres conscripti, qui quicquam huic negemus. ‘Vtramque provinciam’ inquit ‘remitto: exercitum depono: privatus esse non recuso.’ haec sunt enim verba. redire ad se videtur. ‘omnia obliviscor, in gratiam redeo.’ sed quid adiungit? ‘si legionibus meis sex[*](sex V: et (om. n2) D), si equitibus, si cohorti praetoriae praedia[*](praedia scripsi: praedam codd.: praemia Erncsti) agrumque dederitis.’ Eis[*](iis Vn: his cett.) etiam praemia postulat quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus iudicetur. addit praeterea ut[*](ut om. D), quos ipse cum Dolabella dederit agros, teneant ei quibus dati sint[*](sint Vb: sunt nst).

hic est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri annonae perfugia ducebant. cavet mimis[*](mimis et D), aleatoribus, lenonibus: Cafoni etiam et Saxae cavet, quos centuriones pugnacis et lacertosos inter mimorum et mimarum greges conlocavit. postulat praeterea ut chirographorum summa[*](summa scripsi: sua hocloco V, post commentariorum hab. D (cf. vi. 6 suma V=summa)) et commentariorum conlegaeque sui decreta maneant. quid laborat ut habeat quod quisque mercatus est, si quod accepit habet[*](habeat D) qui vendidit? et ne tangantur rationes ad Opis: id est, ne[*](ne ne sestertium D) septiens miliens recuperetur; ne fraudi sit vii viris quod egissent. Nucula hoc[*](Nucula hoc V: nucula b1: nunc illa (ulla t) cett.), credo, admonuit: verebatur fortasse ne amitteret tantas clientelas. Caveri etiam volt eis qui secum sint quicquid contra leges commiserint. mustelae et Tironi prospicit: de se nihil laborat.