Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

itaque sine verborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. parva est enim mihi tecum aut parva de re dissensio? ego huic[*](huic V: huic vel illi (del. vel illi n2) videlicet D (cf. Rull. ii. 55)) faveo, tu illi? immo vero ego D. Bruto faveo, tu M. Antonio[*](ego ... Antonio del. Pluygers): ego conservari[*](conservare D) coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. an hoc negare potes, qui omnis moras interponas[*](interponis D) quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius? quo usque enim dices[*](dicis D) pacem velle te? res geritur; conductae vineae[*](vineae ed. R: lineae (-iae V) codd.) sunt; pugnatur acerrime. qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni.

et quidem[*](equidem D), quo melior senator videatur, negat se illi[*](se illi D: ei illi V: fort. se ei) amicum esse debere: cum suo magno esset[*](esse D) beneficio, venisse eum[*](eum V: reum D) contra se. videte[*](videte Manutius: vide codd. (cf. x. 23)) quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. ego te, cum in Massiliensis tam es[*](es V: sis D) acerbus, Q. Fufi[*](Q. om. D), non animo aequo audio. quo usque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit[*](fecit D) belli, per quem lata[*](sublata D) est urbs ea sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumpharunt[*](triumphaverunt V (peiore numero)). quo quidem tempore populus Romanus ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur.

Caesar ipse qui illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae[*](de iracundia Cobet) remittebat: te nulla sua[*](te nulla sua V: nulla D) calamitate civitas satiare tam fidelis potest? rursus iam me irasci fortasse dices. ego autem sine iracundia dico omnia[*](ut omnia D) nec tamen sine dolore animi[*](animi om. D): neminem illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus huic sit civitati. excogitare quae tua ratio sit[*](sit huic D), Calene, non possum. antea[*](antea D: ate antea V: fort. ante) deterrere te ne popularis esses non poteramus: exorare[*](exor. post pop. hab. D) nunc ut sis popularis non possumus. satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum[*](aequoniam O laturum (sine amici) V1: aequo animo amici laturum coni. Halm) amici.

venio ad[*](ad V: nunc ad D) reliquos consularis, quorum nemo est—iure hoc meo dico—quin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii maximam, alii mediocrem, nemo nullam. quam hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis inluxit! iterum legatos? quasi ille[*](quasi ille scripsi: qui si ille Vt: quid ille ns: quod si ille b: quid? ut ille coni. Halm) faceret indutias? ante os[*](os b: hos V: eos t: c~s~ ns) oculosque legatorum tormentis Mutinam verberavit; opus ostendebat munitionemque legatis; ne punctum quidem temporis, cum legati adessent, oppugnatio respiravit. ad hunc legatos? cur? an ut eorum reditu vehementius pertimescatis?

equidem cum ante[*](antea cum (om. cum n) D) legatos decerni non censuissem, hoc me tamen consolabar, cum[*](cum Lambinus: quod cum codd.) illi ab Antonio contempti et reiecti revertissent renuntiavissentque[*](renuntiavissent V: dixissent bns om. t) senatui non modo illum de[*](de V: e D) Gallia non discessisse, uti[*](ut D) censuissemus, sed ne a Mutina quidem recessisse, potestatem sibi D. Bruti conveniendi non fuisse, fore ut[*](foret ut Halm) omnes inflammati odio, excitati dolore, armis, equis, viris[*](viribus D) D. Bruto subveniremus. nos etiam languidiores postea facti sumus[*](facti sumus postea D) quam M. Antoni[*](M. om. D) non solum audaciam et scelus sed etiam insolentiam superbiamque perspeximus.

Vtinam L. Caesar valeret, Ser. Sulpicius viveret: multo melius haec causa ageretur a tribus quam nunc agitur ab uno. Dolenter hoc dicam potius quam contumeliose. deserti, deserti, inquam[*](deserti, inquam om. D), sumus, patres conscripti, a principibus. sed—saepe iam dixi— omnes in tanto periculo qui recte et fortiter sentient erunt consulares. animum nobis adferre legati debuerunt: timorem attulerunt—quamquam mihi quidem nullum[*](nullum umquam timorem add. D)— quamvis de illo ad quem missi sunt bene existiment: a quo etiam mandata acceperunt.

pro di immortales! ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus denuntiasset[*](denuntiasset s: nuntiasset Vbnt) ut ab Alexandrea[*](Alexandrea Vb: Alexandria nst) discederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula stantem[*](virgula stantem Vs: virgulas (-a b) tandem bnt) circumscripsit dixitque se renuntiaturum[*](se non ante renunt. D) senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exisset[*](exisset V: excessit bn1t: excessisset n2s). praeclare: senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque rei publicae[*](rei p. populi Romani Lambinus (peiore numero)). cui[*](cui V: cui is b: civis nst) qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius[*](potius V: totus D) repudiandus.

an ego ab eo mandata acciperem qui senatus mandata contemneret? aut ei cum senatu quicquam commune iudicarem qui imperatorem populi Romani senatu prohibente obsideret? at quae mandata! qua adrogantia, quo stupore, quo spiritu! cur autem ea legatis nostris dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si vero tum fuit aedilis cum eum iussu Antoni in convivio servi publici loris[*](servi publici loris V: servitores D) ceciderunt.

at quam modesta mandata! ferrei[*](ferrei V: ferreti t: ferret. ii. ns: ferr hii b) sumus, patres conscripti, qui quicquam huic negemus. ‘Vtramque provinciam’ inquit ‘remitto: exercitum depono: privatus esse non recuso.’ haec sunt enim verba. redire ad se videtur. ‘omnia obliviscor, in gratiam redeo.’ sed quid adiungit? ‘si legionibus meis sex[*](sex V: et (om. n2) D), si equitibus, si cohorti praetoriae praedia[*](praedia scripsi: praedam codd.: praemia Erncsti) agrumque dederitis.’ Eis[*](iis Vn: his cett.) etiam praemia postulat quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus iudicetur. addit praeterea ut[*](ut om. D), quos ipse cum Dolabella dederit agros, teneant ei quibus dati sint[*](sint Vb: sunt nst).

hic est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri annonae perfugia ducebant. cavet mimis[*](mimis et D), aleatoribus, lenonibus: Cafoni etiam et Saxae cavet, quos centuriones pugnacis et lacertosos inter mimorum et mimarum greges conlocavit. postulat praeterea ut chirographorum summa[*](summa scripsi: sua hocloco V, post commentariorum hab. D (cf. vi. 6 suma V=summa)) et commentariorum conlegaeque sui decreta maneant. quid laborat ut habeat quod quisque mercatus est, si quod accepit habet[*](habeat D) qui vendidit? et ne tangantur rationes ad Opis: id est, ne[*](ne ne sestertium D) septiens miliens recuperetur; ne fraudi sit vii viris quod egissent. Nucula hoc[*](Nucula hoc V: nucula b1: nunc illa (ulla t) cett.), credo, admonuit: verebatur fortasse ne amitteret tantas clientelas. Caveri etiam volt eis qui secum sint quicquid contra leges commiserint. mustelae et Tironi prospicit: de se nihil laborat.