Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
ad propiora veniamus. C. Mario L. Valerio[*](Valerio om. V) consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus plebis, C. Glaucia[*](C. om. D) praetor[*](praetor s2: p. r. (populi Romani V) cett.) est interfectus. omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma sumpserunt. num aut consules illos[*](aut consules illos V: aut syllos t: autem illos bn) aut clarissimos viros[*](clarissimos hos viros Mommsen) vituperandos putas? ego Catilinam perire volui. num tu qui omnis salvos vis Catilinam salvum esse voluisti? hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. ego nolo quemquam civem[*](civem D: quem V) committere ut morte multandus sit; tu, etiam si commiserit, conservandum putas. in corpore[*](ut in corpore Cobet) si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, id[*](id V1: ad V2, Cus.: om. D) uri secarique patimur ut membrum[*](membrum V, Cus.: membra t: membrorum (-bro s1) cett.) aliquod potius quam totum corpus intereat. sic in rei publicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est pestiferum amputetur.
dura vox! multo illa durior: ‘Salvi sint improbi, scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica!’ Vno in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. ego P. Clodium arbitrabar perniciosum civem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra sanctum, temperantem, innocentem, modestum, retinendum civem et optandum. in hoc uno te plurimum vidisse, me[*](me Vb: om. cett.) multum errasse concedo. nam quod[*](quod om. D) me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. vehementer me agere fateor, iracunde nego. omnino irasci amicis non temere soleo, ne si merentur quidem.
itaque sine verborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. parva est enim mihi tecum aut parva de re dissensio? ego huic[*](huic V: huic vel illi (del. vel illi n2) videlicet D (cf. Rull. ii. 55)) faveo, tu illi? immo vero ego D. Bruto faveo, tu M. Antonio[*](ego ... Antonio del. Pluygers): ego conservari[*](conservare D) coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. an hoc negare potes, qui omnis moras interponas[*](interponis D) quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius? quo usque enim dices[*](dicis D) pacem velle te? res geritur; conductae vineae[*](vineae ed. R: lineae (-iae V) codd.) sunt; pugnatur acerrime. qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni.
et quidem[*](equidem D), quo melior senator videatur, negat se illi[*](se illi D: ei illi V: fort. se ei) amicum esse debere: cum suo magno esset[*](esse D) beneficio, venisse eum[*](eum V: reum D) contra se. videte[*](videte Manutius: vide codd. (cf. x. 23)) quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. ego te, cum in Massiliensis tam es[*](es V: sis D) acerbus, Q. Fufi[*](Q. om. D), non animo aequo audio. quo usque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit[*](fecit D) belli, per quem lata[*](sublata D) est urbs ea sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumpharunt[*](triumphaverunt V (peiore numero)). quo quidem tempore populus Romanus ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur.