Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

sed illa statua palmaris de qua, si meliora tempora essent, non possem sine risu dicere:

L. Antonio a Iano medio patrono.
itane? iam[*](itane? Iam Halm: ita in eam V: itane Gellius i. 16. 5) Ianus medius in L. Antoni clientela est[*](est Gellius: sit V)? quis umquam[*](qui umquam V1 et Macrobius i. 5. 5) in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret expensum? sed nimis multa de nugis: ad causam bellumque redeamus; quamquam non alienum fuit personas quasdam a vobis recognosci, ut quibuscum bellum gereretur possetis taciti cogitare.

ego autem vos hortor, Quirites, ut, etiam si melius aliud fuit, tamen legatorum reditum exspectetis animo aequo. celeritas detracta de causa est; boni tamen aliquid accessit ad causam.

cum enim legati renuntiarint quod certe renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem habendum putet? nunc enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur: ‘ne legatos quidem exspectabimus?’ istam certe vocem simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa publica[*](fort. ipsa res publica (clausulae gratia)). quo etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumultum decerneret, saga sumi iuberet. malui viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis hodie vituperari.

quapropter, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam devorate. qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me; si bellum, providum iudicatote. an ego[*](egofort. ante cogitem transponendum (clausulae gratia)) non provideam meis civibus, non dies noctesque de vestra libertate, de rei publicae salute cogitem? quid enim non debeo vobis, Quirites, quem vos a se ortum hominibus nobilissimis omnibus honoribus praetulistis? an ingratus sum? quis minus? qui partis honoribus eosdem in foro gessi labores quos petendis. rudis in re publica? quis exercitatior[*](exercitatior Poggius: excitatior V)? qui viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus. quam ob rem.

Quirites, consilio quantum potero, labore plus paene quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis. etenim quis est civis, praesertim hoc gradu quo me vos esse voluistis, tam oblitus benefici vestri, tam[*](vestri tam om. Cus.) immemor patriae, tam[*](tam om. Cus. dignitati Cobet: dignitatis V) inimicus dignitati suae quem non excitet, non inflammet tantus vester iste consensus? multas magnasque habui consul contiones, multis interfui: nullam umquam[*](umquamhic rursus pergunt D) vidi tantam quanta nunc vestrum[*](vestra nst, Reid (cf. iv. 1)) est. Vnum sentitis omnes, unum studetis, M. Antoni conatus[*](conatus Poggius: conatur V: conatum D) avertere a re publica, furorem exstinguere, opprimere audaciam. idem volunt omnes ordines; eodem incumbunt municipia, coloniae, cuncta Italia. itaque senatum bene sua sponte firmum firmiorem vestra auctoritate fecistis.

venit tempus, Quirites[*](Quirites om. D), serius omnino quam dignum populo Romano fuit, sed tamen[*](dignum re p. fuisset tamen D) ita maturum ut differri iam hora[*](horam o, ut voluit Graevius) non possit. fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo modo ferendus fuit: nunc si quis erit, erit voluntarius. populum Romanum servire fas non est, quem di immortales omnibus gentibus[*](gentibus om. D) imperare voluerunt. res in extremum est adducta discrimen; de libertate decernitur. aut vincatis oportet, Quirites, quod profecto et pietate vestra et tanta concordia consequemini[*](consequamini V), aut quidvis potius quam serviatis. Aliae nationes servitutem pati possunt, populi Romani est[*](res est D) propria libertas.

parvis de rebus sed fortasse necessariis consulimur, patres conscripti. de Appia via et de Moneta consul, de Lupercis tribunus plebis refert. quarum rerum etsi facilis explicatio videtur, tamen animus aberrat a sententia suspensus curis[*](suspensus a curis Nonius p. 386) maioribus. adducta est enim, patres conscripti, res in maximum periculum et in extremum paene discrimen. non sine causa legatorum istam[*](istam om. V) missionem semper timui, numquam probavi: quorum reditus quid sit adlaturus ignoro; exspectatio quidem quantum adferat languoris animis quis non videt? non enim se tenent ei qui senatum dolent ad auctoritatis pristinae spem revirescere[*](reviviscere D), coniunctum huic ordini populum Romanum, conspirantem Italiam, paratos exercitus, expeditos duces.