Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

ubi promulgatio trinum nundinum, ubi poena[*](poenae D) recenti lege Iunia et Licinia? possuntne hae[*](haec V1 (cf. Deiot. 26)) leges esse ratae[*](ratae esse D) sine interitu legum reliquarum? eccui potestas in forum insinuandi[*](insinuandi V: introeundi D) fuit? quae porro illa tonitrua, quae tempestas! ut, si auspicia M. Antonium non moverent, sustinere[*](sustinere me non afferre D) tamen eum ac ferre posse tantam vim tempestatis, imbris[*](tempestatis, imbris Wesenberg: temp. imbris ac codd.: tempestatis del. Madvig), turbinum mirum videretur. quam legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Iove sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra auspicia latam confiteri?

quid? quod cum eo conlega tulit quem ipse fecit sua nuntiatione vitiosum, nihilne ad auspicia bonus augur pertinere arbitratus est[*](arb. est pertinere nst)? sed auspiciorum nos fortasse erimus interpretes qui sumus eius conlegae: num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? primum omnes fori aditus ita saepti ut, etiam si nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri in forum nullo modo posset; sic vero erant disposita praesidia ut quo modo hostium aditus urbe[*](urbe om. D) prohibentur castellis et operibus, ita[*](ita hoc loco habet n2 (ita ed. k., Madvig): ante castellis cett.) ab ingressione fori populum tribunosque plebis propulsari videres.

quibus de causis eas leges quas M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per vim et contra auspicia latas eisque[*](eisque V: suisque D) legibus populum non teneri. si quam legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in perpetuum tollenda deve coloniis[*](coloniis ns: colonis cett) in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut populum teneant salvis auspiciis ferri placet. quamvis enim res[*](enim res V: ergo leges D) bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae[*](eae n, Halm: ae V: oeae s: a t: hae b) leges non[*](non om. D) sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra repudianda est.

illa vero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est per quam sestertium[*](sestertium om. D) septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque avertit[*](vertit D), ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi Romani tam brevi tempore perire potuisse[*](potuisse K (= Kaput) add. V, cf. Cat. 1. 26, Rab. perd. 4). quid? illi tot immanes quaestus ferendine quos M. Antoni exhausit[*](illi tot ... exhausit scripsi: illi ... tota exhausit codd.: illi ... tota ex re p. hausit Pluygers) domus? decreta falsa vendebat, regna, civitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. haec se ex commentariis C. Caesaris[*](C. om. D), quorum ipse auctor erat, agere dicebat. calebant[*](calebant om. D) in interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam viris auctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exsules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur.

neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret[*](ex Caesare diceret D), sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquam[*](numquam V: tamquam D) facta ad aerarium deferebantur[*](referebantur D). huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum[*](earumque rerum D) falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. quibus rebus tanta pecunia una in domo[*](unam in domo V: unam in domum Garatoni) coacervata est ut, si hoc genus pecuniae[*](pecuniae Ursinus: pene V: om. D: rapinae Kayser: fort. praedae) iure redigatur[*](iure redigatur scripsi: in unum redigatur codd. (v. l. unum vel unam e v. 1 huc illata est): in aerarium redigatur Orelli), non sit pecunia rei publicae defutura. legem[*](is legem D) etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. in quo nos fefellit. antesignanos et manipularis et alaudas[*](et Alaudas codd.: Alaudas Cobet: fort. ex Alaudis) iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos —o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam!

avet[*](pavet D) animus apud consilium illud pro reo dicere! Cydam amo[*](amo supplevi) Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. sed fac[*](fac Faernus: faci V: fac ita bns1t: facetus s2) non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est[*](quod max. est om. D), leges nostras moresve novit? num denique homines? est enim Creta vobis notior quam Roma Cydae. dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? nam Lysiaden Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius; homo[*](homo V: onemo t: quo nemo bns) praeterea festivus, ut ei cum M'. Curio[*](M'. Manutius: M. D: om. V) consessore eodemque conlusore facillime possit convenire.