Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
hoc autem tempore ita censeo decernendum: ‘quod C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaque[*](quartaque Poggius: q. quarta V: atque quarta Halm) summo studio optimoque in rem publicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subvenerit, ob eas causas senatui placere, C. Caesarem, Gai filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque loco praetorio[*](praetorio Naugerius (1): pr. Poggius: populi R. V: quaestorio Nipperdey) dicere, eiusque rationem, quemcumque magistratum[*](magistratum Faernus: mac V) petet[*](petet V: appetet V2 peteret Schütz), ita haberi ut haberi per leges[*](ut haberi per leges Faernus: per ut haberi leges V: prout haberi lege Orelli) liceret, si anno superiore quaestor[*](quaestor V: praetor Vrsinus) fuisset.’ quid est enim,
patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus? legibus enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem verebantur: C. Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non oportere. itaque maiores nostri veteres illi admodum antiqui leges annalis non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus essent[*](esset Mommsen) petitionis inter aequalis. ita saepe magna indoles virtutis, prius quam rei publicae prodesse potuisset, exstincta est[*](est Faernus: sunt V).
at vero apud antiquos Rulli, Decii, Corvini[*](Corvi Pighius) multique alii, recentiore autem memoria superior Africanus, T. Flamininus[*](Flaminius V, Cus.: corr. Faernus) admodum adulescentes consules facti tantas res gesserunt ut populi Romani imperium auxerint[*](populus Romanus ... auxerit V, Cus.: corr. Poggius), nomen ornarint[*](ornarit Cus.). quid? Macedo Alexander, cum ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio et[*](tertio et xxx V) tricesimo anno mortem obiit? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. ex quo iudicari potest virtutis[*](virtutis V2: virtus V1, Cus.) esse quam aetatis cursum celeriorem. nam quod ei qui Caesari invident simulant se timere, ne[*](ne Poggius: non V) verendum quidem est ut tenere se possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus utatur.
ea natura rerum est, patres conscripti, ut qui sensum verae gloriae ceperit quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo senserit civem carum[*](carum Ferrarius: clarum V (cf. 1. 35)) haberi salutaremque rei publicae, nihil cum hac gloria comparandum putet. Vtinam C. Caesari, patri dico, contigisset adulescenti ut esset senatui atque optimo cuique carissimus[*](clarissimus Cus.)! quod cum consequi neglexisset, omnem vim ingeni, quae summa fuit in illo, in populari levitate consumpsit. itaque cum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes suas amplificandas quam virtus liberi populi ferre non posset. eius autem fili longissime diversa ratio est: qui cum omnibus carus[*](carus suppl. Muretus) est, tum optimo cuique carissimus. in hoc spes libertatis posita est; ab hoc accepta iam salus; huic summi honores et exquiruntur et parati sunt.
cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus? quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre verae, gravi, solidae gloriae? an hoc vidit puer: si aetate processerit, non videbit? ‘at est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus.’ nullus iste timor esse debet. omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit; hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorum[*](consiliorum suppl. Halm hoc loco (cf. x. 20 et 23), ante omnium Faernus) atque factorum. ita enim[*](ita enim ut enim V: ita enim animatus coni. Müller) ad rem publicam accessit ut eam confirmaret, non ut everteret. omnis habeo cognitos sensus adulescentis. nihil est illi re publica carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius.
quam ob rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit timere ne memoria maneat domestici doloris quae plus apud eum possit quam salus civitatis. audeo[*](audeo Halm: audebo V (sed -ebo in ras. m. 2)) etiam obligare fidem meam, patres conscripti, vobis populoque Romano reique publicae; quod profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem temeritatis[*](post temeritatis aliquid intercidisse putat Ernesti, velut nisi eum plane perspectum haberem). promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper fore civem qualis hodie sit[*](sit est coni. Halm) qualemque eum maxime velle esse et optare debemus.