Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? advolabat ad urbem a Brundisio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum exercitu Antonius[*](Antonius del. Cobet). quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? nondum ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; dandae cervices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipsa exitum non habebat.
quis tum nobis, quis populo Romano obtulit hunc divinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum quem furori M. Antoni opponeret quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem iure. subvenit enim[*](enim ed. R: etiam V) rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratior[*](paratior Poggius: partior V: paratiore Halm) et in alio genere belli. non enim omnibus Sullae causa grata. declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae calamitates.
Caesar autem annis multis minor veteranos cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque[*](hominibusque Faernus: omnibusque V) gratissima. et Pompeius ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum accessit: Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. ille[*](ille Ferrarius: ille in V) adversariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum: hic ex Antoni amicis sed amicioribus libertatis[*](libertati ed. R) contra Antonium confecit exercitum. illius opibus Sulla regnavit: huius praesidio Antoni dominatus oppressus est.
demus igitur imperium Caesari sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest: sit pro praetore[*](sit pro praetore Ferrarius: et pro pop. R. V) eo iure quo qui optimo. qui honos quamquam est magnus illi aetati[*](illi aetati Poggius: illa aetati V: illa aetate Graevius), tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem valet. itaque illa quaeramus quae vix hodierno die consequemur. sed saepe spero fore huius adulescentis ornandi[*](ornandi coni. Müller: hortandi honorandi V1 (-que add. V2): honorandi Halm) et nobis et populo Romano potestatem;
hoc autem tempore ita censeo decernendum: ‘quod C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaque[*](quartaque Poggius: q. quarta V: atque quarta Halm) summo studio optimoque in rem publicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subvenerit, ob eas causas senatui placere, C. Caesarem, Gai filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque loco praetorio[*](praetorio Naugerius (1): pr. Poggius: populi R. V: quaestorio Nipperdey) dicere, eiusque rationem, quemcumque magistratum[*](magistratum Faernus: mac V) petet[*](petet V: appetet V2 peteret Schütz), ita haberi ut haberi per leges[*](ut haberi per leges Faernus: per ut haberi leges V: prout haberi lege Orelli) liceret, si anno superiore quaestor[*](quaestor V: praetor Vrsinus) fuisset.’ quid est enim,
patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus? legibus enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem verebantur: C. Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non oportere. itaque maiores nostri veteres illi admodum antiqui leges annalis non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus essent[*](esset Mommsen) petitionis inter aequalis. ita saepe magna indoles virtutis, prius quam rei publicae prodesse potuisset, exstincta est[*](est Faernus: sunt V).