Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

sed omnia mihi videntur deorum immortalium iudicio expiata[*](expiata Faernus: expieta V1: ex pietate V2) sex. Pompeio rei publicae conservato. quam ob causam iustam atque magnam et quod periculosissimum civile bellum maximumque humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem concordiamque convertit, senatus consultum his verbis censeo perscribendum: ‘cum a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta sit, populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium maxime displicere, cumque eius opera, virtute, consilio singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissimum civile sit restinctum,

Sextusque Pompeius, Gnaei filius, Magnus, huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus populique Romani voluntate civitati restitutus sit, senatum populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius virtute, auctoritate, felicitate reponere oti[*](felicitate ... oti om. Cus. reponere Poggius: re V: fort. ponere, cf. § 49), pacis, concordiae, libertatis[*](libertatis que felicitate add. Cus.), eiusque in rem publicam meritorum senatum populumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem inauratam in rostris aut quo alio loco in foro vellet[*](velit Ernesti) ex huius ordinis sententia statui placere.’ qui honos, patres conscripti, mihi maximus videtur, primum quia[*](qui V: corr. Poggius) iustus est; non enim solum datur propter spem temporum reliquorum sed pro amplissimis meritis redditur; nec vero cuiquam possumus commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio senatus soluto et libero.

venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? advolabat ad urbem a Brundisio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum exercitu Antonius[*](Antonius del. Cobet). quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? nondum ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; dandae cervices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipsa exitum non habebat.

quis tum nobis, quis populo Romano obtulit hunc divinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum quem furori M. Antoni opponeret quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem iure. subvenit enim[*](enim ed. R: etiam V) rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratior[*](paratior Poggius: partior V: paratiore Halm) et in alio genere belli. non enim omnibus Sullae causa grata. declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae calamitates.

Caesar autem annis multis minor veteranos cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque[*](hominibusque Faernus: omnibusque V) gratissima. et Pompeius ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum accessit: Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. ille[*](ille Ferrarius: ille in V) adversariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum: hic ex Antoni amicis sed amicioribus libertatis[*](libertati ed. R) contra Antonium confecit exercitum. illius opibus Sulla regnavit: huius praesidio Antoni dominatus oppressus est.