Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. sit per se ipse sanus, quod numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. teretur[*](teretur V, Cus.: feretur nst: differetur b) interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est adhuc bellum tractum[*](tractum om. D: tantum Cobet) nisi ex retardatione et mora? Vt primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam libere[*](libere V2 in ras.: tuto coni. Halm) senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocaremur. quo die primum convocati sumus, adfui ipse[*](adfui ipse scripsi: adfuissem cum post consensu hab. V: om. D), cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam decuit—nec enim ante potui[*](potuisset (-sem b) tamen D)—sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus.

omne malum nascens facile opprimitur: inveteratum fit plerumque robustius. sed tum exspectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. verum praeterita omittamus: etiamne hanc moram[*](moram V1: adferemus add. cett.), dum proficiscantur legati, dum revertantur? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. bello autem dubio quod potest studium esse dilectus?

quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem[*](mentionem menti nst: mentio quis non videt quam alieno tempore nunc a vobis facta est b.)[*](Hic incipit in D magna lacuna usque ad vi. 18) nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam[*](gerendam Lambinus: censeo add. V); tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam tota[*](tota Muretus: totam V).

quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. quarum partium? alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. hoc vero bellum non est ex[*](est ex ed. Gryph.: ex V) dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionem[*](optionem Manutius: opinionem V) distributae.

legi epistulam Antoni quam ad quendam vii virum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat. ‘quid concupiscas tu videris: quod concupiveris certe habebis.’ en[*](en Lambinus: em V: hem ed. R) ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavit[*](destinavit Ferrarius: destinuit V), sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. cum hoc, patres conscripti, bello[*](bello V: bello, bello Naugerius (1)), inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est.

quapropter ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoni[*](exercitu M. Klotz: exercitum V: exercitu Poggius) sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse serius[*](sero Cobet) decernetis. de re publica quoad rettulistis satis decrevisse videor.