Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
age, si paruerit, hoc civi uti aut volumus aut possumus? ante diem xiii[*](xiiii nt). Kalendas Ianuarias decretis vestris eum concidistis; constituistis ut haec ad vos Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastis[*](iudicavistis D) eum qui fuit C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertit[*](vertit D), tum[*](tum Halm: tum deinde V: deinde D) milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tum[*](tum D: tum atque V: atque Halm) illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam comprobastis[*](comprobastis Faernus: comprobatis V: om. D) quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopondistis; eodemque die D. Bruti[*](D. om. D), praestantissimi civis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastis[*](collaudavistis D), quodque ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate publica comprobastis[*](comprobavistis D).
quid igitur illo die aliud egistis nisi ut[*](ut V: ut re nst: ut te b) hostem iudicaretis Antonium? his vestris decretis aut ille vos aequo animo aspicere poterit aut vos illum sine dolore summo videbitis? exclusit illum a re publica, distraxit, segregavit non solum scelus ipsius sed etiam, ut mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. qui si legatis paruerit Romamque redierit, num umquam[*](num umquam Garatoni: numquam V: num quando D) perditis civibus vexillum quo concurrant defuturum putatis? sed hoc minus vereor: sunt alia quae magis timeam et cogitem[*](timeam et cogitem om. D). numquam parebit ille legatis. Novi hominis insaniam[*](insanam Faernus), adrogantiam; novi perdita consilia amicorum, quibus ille est deditus.
Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. sit per se ipse sanus, quod numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. teretur[*](teretur V, Cus.: feretur nst: differetur b) interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est adhuc bellum tractum[*](tractum om. D: tantum Cobet) nisi ex retardatione et mora? Vt primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam libere[*](libere V2 in ras.: tuto coni. Halm) senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocaremur. quo die primum convocati sumus, adfui ipse[*](adfui ipse scripsi: adfuissem cum post consensu hab. V: om. D), cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam decuit—nec enim ante potui[*](potuisset (-sem b) tamen D)—sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus.
omne malum nascens facile opprimitur: inveteratum fit plerumque robustius. sed tum exspectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. verum praeterita omittamus: etiamne hanc moram[*](moram V1: adferemus add. cett.), dum proficiscantur legati, dum revertantur? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. bello autem dubio quod potest studium esse dilectus?
quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem[*](mentionem menti nst: mentio quis non videt quam alieno tempore nunc a vobis facta est b.)[*](Hic incipit in D magna lacuna usque ad vi. 18) nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam[*](gerendam Lambinus: censeo add. V); tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam tota[*](tota Muretus: totam V).
quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. quarum partium? alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. hoc vero bellum non est ex[*](est ex ed. Gryph.: ex V) dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionem[*](optionem Manutius: opinionem V) distributae.
legi epistulam Antoni quam ad quendam vii virum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat. ‘quid concupiscas tu videris: quod concupiveris certe habebis.’ en[*](en Lambinus: em V: hem ed. R) ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavit[*](destinavit Ferrarius: destinuit V), sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. cum hoc, patres conscripti, bello[*](bello V: bello, bello Naugerius (1)), inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est.