Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse[*](fuisse V: fecissent D) ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimeretur[*](imprimeret D) rei publicae dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumque[*](cognitumque om. D) esset quam multos in civitate turpis haberemus. hanc ergo[*](hanc ego b huius modi D) et reliquas eius modi leges, etiam si sine vi[*](vi om. V) salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas?
an illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbem[*](post conditam urbem om. D) palam secum habuerit[*](habuerit V: habuit D) armatos[*](armatos si post conditam urbem add. D)? quod neque reges nostri[*](nostri om. D) fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis.
at[*](at om. D) hanc pestem agmen armatorum sequebatur; Crassicius[*](Crassicius Bardili (cf. xiii. 3): Classicius D (Cassinus b1): Cassius V), mustela, Tiro, gladios ostentantes, sui similis greges ducebant per forum; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. cum autem erat ventum ad aedem Concordiae, gradus complebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent. illud vero taeterrimum non modo aspectu sed etiam auditu[*](non modo .. auditu Schütz: non modo auditus (-tu Cus.), sed etiam aspectu V, Cus.: auditu non modo aspectu D), in cella Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios; de[*](de V, Cus.: e D) templo carcerem fieri; opertis[*](apertis Cus.) valvis Concordiae, cum inter subsellia senatus versarentur latrones, patres conscriptos sententias dicere.
huc nisi venirem Kalendis Septembribus, etiam[*](etiam hoc loco posuit Halm: ante Kal habet V, post huc D: fort. huc nisi venirem etiam fabros (del. Kal. Sept.)) fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur: de supplicatione referebat. veni postridie: ipse non venit. locutus sum de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo, liberius tamen quam periculi[*](pericula D) minae postulabant. at ille homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderet—fecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso xxx[*](xxx ns: triginta cett) diebus ante[*](ante me D)—inimicitias mihi denuntiavit; adesse in senatum iussit a. d.[*](a d. ad D: om. V) xiii. Kalendas Octobris. ipse interea xvii[*](xvii t: septemdecim cett.) dies[*](dies b: diebus V: dies, ut digestio potius quam declamatio videretur nst) de me in Tiburtino Scipionis declamitavit, sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet.
cum is dies quo me adesse[*](adesse D: ad V) iusserat, venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae venit atque in me absentem orationem ex[*](ex V, Cus.: om. D) ore impurissimo evomuit. quo die, si per amicos mihi cupienti in senatum venire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim statuerat; cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attulisset. etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. hic pecunias vestras aestimabat; possessiones notabat et urbanas et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in fortunas nostras imminebat; dividebat agros quibus et quos volebat; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis deprecatio. tantum quisque[*](tantum quisquerat divisor D med. omissis) habebat possessor quantum reliquerat divisor Antonius.
quae quamquam, si leges inritas feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo, iudicandumque nullos vii viros fuisse, nihil placere ratum esse quod[*](quod V: quod elegissent aut quod D) ab eis actum diceretur[*](dicetur Madvig). M. vero Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victurum neminem? num[*](num D: non V) putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? quid vero quod in contione dicere ausus est, se, cum magistratu[*](magistratu V2s1: magistratus cett) abisset, ad urbem futurum[*](futurum Vb: venturum nst introiturum] et exiturum add. Cobet) cum exercitu, introiturum quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano servitutem?
quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad[*](nisi ut ad bns) urbem vel in urbem potius exercitum maximum adduceret? qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio impotentis animi! cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent[*](clamassent V), domum ad se venire iussit centuriones quos bene sentire de re publica cognoverat eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. quo[*](quo V2D: quam V1: quonam coni. Halm) animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium[*](locupletum bt) qui pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsit[*](discripsit Bücheler: descripsit codd.).