Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret[*](ex Caesare diceret D), sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquam[*](numquam V: tamquam D) facta ad aerarium deferebantur[*](referebantur D). huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum[*](earumque rerum D) falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. quibus rebus tanta pecunia una in domo[*](unam in domo V: unam in domum Garatoni) coacervata est ut, si hoc genus pecuniae[*](pecuniae Ursinus: pene V: om. D: rapinae Kayser: fort. praedae) iure redigatur[*](iure redigatur scripsi: in unum redigatur codd. (v. l. unum vel unam e v. 1 huc illata est): in aerarium redigatur Orelli), non sit pecunia rei publicae defutura. legem[*](is legem D) etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. in quo nos fefellit. antesignanos et manipularis et alaudas[*](et Alaudas codd.: Alaudas Cobet: fort. ex Alaudis) iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos —o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam!

avet[*](pavet D) animus apud consilium illud pro reo dicere! Cydam amo[*](amo supplevi) Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. sed fac[*](fac Faernus: faci V: fac ita bns1t: facetus s2) non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est[*](quod max. est om. D), leges nostras moresve novit? num denique homines? est enim Creta vobis notior quam Roma Cydae. dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? nam Lysiaden Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius; homo[*](homo V: onemo t: quo nemo bns) praeterea festivus, ut ei cum M'. Curio[*](M'. Manutius: M. D: om. V) consessore eodemque conlusore facillime possit convenire.

quaero igitur, si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo palliati, modo togati? an Atheniensium antiquissimas leges negleget? qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex isque nequissimus. quem ad modum[*](quem ad modum V: quem bns: quae t) ad hunc reus adleget, quo modo accedat? dura natio est. at[*](at om. V) Athenienses misericordes. puto ne Curium quidem esse crudelem qui periculum fortunae cotidie[*](cotidie ante peric. habent D) facit[*](faciat s). sunt item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec esse postea restitutos.

hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae cogitavisset? atque ego de notis iudicibus dixi: quos minus nostis nolui nominare: saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. en causam[*](en causam Lambinus: em causam V, Cus.: haec causa D) cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur[*](feretur V, Cus.), ut eos iudices haberemus quos hospites[*](quos socios ad epulas hospites D) habere nemo velit. scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices quaesiti quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est.

sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse[*](fuisse V: fecissent D) ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimeretur[*](imprimeret D) rei publicae dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumque[*](cognitumque om. D) esset quam multos in civitate turpis haberemus. hanc ergo[*](hanc ego b huius modi D) et reliquas eius modi leges, etiam si sine vi[*](vi om. V) salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas?

an illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbem[*](post conditam urbem om. D) palam secum habuerit[*](habuerit V: habuit D) armatos[*](armatos si post conditam urbem add. D)? quod neque reges nostri[*](nostri om. D) fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis.