Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quibus de causis eas leges quas M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per vim et contra auspicia latas eisque[*](eisque V: suisque D) legibus populum non teneri. si quam legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in perpetuum tollenda deve coloniis[*](coloniis ns: colonis cett) in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut populum teneant salvis auspiciis ferri placet. quamvis enim res[*](enim res V: ergo leges D) bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae[*](eae n, Halm: ae V: oeae s: a t: hae b) leges non[*](non om. D) sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra repudianda est.

illa vero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est per quam sestertium[*](sestertium om. D) septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque avertit[*](vertit D), ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi Romani tam brevi tempore perire potuisse[*](potuisse K (= Kaput) add. V, cf. Cat. 1. 26, Rab. perd. 4). quid? illi tot immanes quaestus ferendine quos M. Antoni exhausit[*](illi tot ... exhausit scripsi: illi ... tota exhausit codd.: illi ... tota ex re p. hausit Pluygers) domus? decreta falsa vendebat, regna, civitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. haec se ex commentariis C. Caesaris[*](C. om. D), quorum ipse auctor erat, agere dicebat. calebant[*](calebant om. D) in interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam viris auctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exsules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur.

neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret[*](ex Caesare diceret D), sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquam[*](numquam V: tamquam D) facta ad aerarium deferebantur[*](referebantur D). huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum[*](earumque rerum D) falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. quibus rebus tanta pecunia una in domo[*](unam in domo V: unam in domum Garatoni) coacervata est ut, si hoc genus pecuniae[*](pecuniae Ursinus: pene V: om. D: rapinae Kayser: fort. praedae) iure redigatur[*](iure redigatur scripsi: in unum redigatur codd. (v. l. unum vel unam e v. 1 huc illata est): in aerarium redigatur Orelli), non sit pecunia rei publicae defutura. legem[*](is legem D) etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. in quo nos fefellit. antesignanos et manipularis et alaudas[*](et Alaudas codd.: Alaudas Cobet: fort. ex Alaudis) iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos —o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam!

avet[*](pavet D) animus apud consilium illud pro reo dicere! Cydam amo[*](amo supplevi) Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. sed fac[*](fac Faernus: faci V: fac ita bns1t: facetus s2) non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est[*](quod max. est om. D), leges nostras moresve novit? num denique homines? est enim Creta vobis notior quam Roma Cydae. dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? nam Lysiaden Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius; homo[*](homo V: onemo t: quo nemo bns) praeterea festivus, ut ei cum M'. Curio[*](M'. Manutius: M. D: om. V) consessore eodemque conlusore facillime possit convenire.

quaero igitur, si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo palliati, modo togati? an Atheniensium antiquissimas leges negleget? qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex isque nequissimus. quem ad modum[*](quem ad modum V: quem bns: quae t) ad hunc reus adleget, quo modo accedat? dura natio est. at[*](at om. V) Athenienses misericordes. puto ne Curium quidem esse crudelem qui periculum fortunae cotidie[*](cotidie ante peric. habent D) facit[*](faciat s). sunt item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec esse postea restitutos.