Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quis est enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus sanguine civium Romanorum[*](Romanorum om. D) quos Suessae, quos Brundisi[*](Brundisio V) occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret[*](rei p. D). quod autem praesidium erat[*](erat praesidium D) salutis libertatisque vestrae, si C. Caesaris[*](C. om. Vt) fortissimorum sui[*](fortissimorum sui V: fortissimorumque sui c: fortissimorum suique nst (fort. que = Quirites, post vestrae collocandum)) patris militum exercitus non fuisset? cuius de laudibus et honoribus qui ei pro divinis et immortalibus meritis divini immortalesque debentur mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo quoque tempore referretur.
quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? quem enim possumus appellare[*](appell. possumus D) eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus arbitratur singularis exquirendos honores? quid? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, non[*](nonne D) ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium? nam si ille[*](ille si D) non hostis, hos[*](hos om. D) qui consulem reliquerunt hostis necesse est iudicemus. praeclare et loco, Quirites[*](et loco, Quirites V: eo loco quo c: et iocosa t: et luculenta ns), reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium comprobavistis[*](comprobastis nst): qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt.
nec solum id animose et fortiter sed considerate etiam sapienterque fecerunt: Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum virorum, fidelissimorum[*](fidelissimorum om. V1) civium atque optimorum. huius[*](huius Martiae add. codd., del. Manutius) legionis legio quarta[*](quarta iiii V) imitata virtutem, duce L. Egnatuleio[*](L. Vc: om nst Egnatio nt), quem senatus merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum persecuta est. quae exspectas, M. Antoni, iudicia graviora? Caesar fertur in caelum qui contra te exercitum comparavit; laudantur exquisitissimis verbis legiones quae te reliquerunt, quae a te arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam hostem maluisses, tuae: quarum legionum fortissimum verissimumque iudicium confirmat senatus, comprobat universus populus Romanus, nisi forte vos, Quirites, consulem, non hostem iudicatis Antonium.
sic arbitrabar, Quirites, vos iudicare ut ostenditis. quid[*](quid quit V: qui c: om. nst)? municipia, colonias, praefecturas num aliter iudicare censetis? omnes mortales una mente consentiunt; omnia arma eorum qui haec salva velint contra illam pestem esse capienda. quid? D. Bruti iudicium, Quirites, quod ex hodierno eius edicto[*](edicto Vcn: dicto st) perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? recte et vere negatis[*](negatis Vc: negastis nst), Quirites. est enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi Romani[*](Brutorum... Romani om. D) vel constituendam vel recipiendam.
quid igitur D. Brutus de M. Antonio iudicavit? excludit provincia; exercitu obsistit[*](obstitit D); Galliam totam hortatur ad bellum, ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. si consul Antonius, Brutus hostis: si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius. num igitur utrum horum sit dubitare possumus? atque ut[*](atque ut Vc: atqui nst) vos una mente unaque voce dubitare vos negatis, sic modo decrevit senatus, D. Brutum optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defenderet[*](defenderit (bis) D). A quo defenderet? nempe ab hoste: quae est enim alia laudanda defensio?
deinceps laudatur provincia Gallia meritoque ornatur verbis amplissimis ab[*](ab V: a D) senatu quod resistat Antonio. quem si consulem illa provincia putaret neque eum reciperet, magno scelere se astringeret: omnes enim in[*](in om. D) consulis iure et imperio debent esse provinciae. negat hoc D. Brutus imperator, consul designatus, natus rei publicae civis; negat Gallia, negat cuncta[*](denegat cuncta V) Italia, negat senatus, negatis vos[*](vos, Quirites. Bücheler igitur illum D). quis illum igitur consulem nisi latrones putant? quamquam ne ei quidem ipsi, quod loquuntur[*](locuntur Vnst), id sentiunt nec ab[*](ab Faernus: ad V: a D) iudicio omnium mortalium, quamvis impii nefariique sint, sicut sunt[*](sicut sunt om. D), dissentire possunt. sed spes rapiendi atque praedandi occaecat[*](caecat D) animos eorum quos non bonorum donatio[*](donatio Vc: dampnatio nst), non agrorum adsignatio, non illa infinita hasta[*](Pompei hasta D) satiavit; qui sibi urbem, qui bona et fortunas civium ad praedam proposuerunt[*](posuerunt V (cf iii. 19)); qui, dum hic sit[*](hic sit Muretus: hic sic V: sit D) quod rapiant, quod auferant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M. Antonius —o di immortales, avertite et detestamini, quaeso, hoc omen!—urbem se divisurum esse promisit.
ita vero, Quirites, ei ut[*](ei ut c: ut Vnst) precamini eveniat atque huius[*](atque huius V: huiusque c: quo huius nst) amentiae poena in ipsum familiamque eius recidat[*](reccidat Zielinski (cf. vii. 27))! quod ita futurum esse confido. iam enim non solum homines sed etiam deos immortalis ad rem publicam conservandam arbitror consensisse. Sive enim prodigiis atque portentis di immortales nobis futura praedicunt[*](praedicant (-cata ct) D), ita sunt aperte pronuntiata[*](denuntiata D) ut et illi poena et nobis libertas[*](nobis lib. Vc: lib. nobis nst) appropinquet; sive tantus consensus omnium sine impulsu deorum esse non potuit, quid est quod de voluntate caelestium dubitare possimus?