Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
nunc vero multo sum erectior quod vos quoque illum hostem[*](hostem illum D) esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. neque enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis contra quem iure arma sumpta sunt. hanc igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse senatus hodierno die sustulit. C. Caesar qui rem publicam libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur maximis senatus laudibus ornatus est.
laudo, laudo vos, Quirites, quod[*](quod V, Cus.: cum D) gratissimis animis prosequimini nomen clarissimi adulescentis vel pueri potius; sunt enim facta eius immortalitatis, nomen aetatis. multa memini[*](memini D: enim V, Cus.), multa audivi, multa legi, Quirites: nihil ex omnium saeculorum[*](omnium saeculorum Vc: omnium singulorum ns: omnium memoria singulorum t) memoria tale cognovi: qui cum servitute premeremur, in dies malum cresceret, praesidi nihil haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum[*](a Brundisio tum V: Brundisio D: om. Cus.) M. Antoni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium, incognitum certe ceperit[*](certe ceperit D: ceteri reperit V, Cus.), ut exercitum invictum ex paternis[*](paternis V, Cus.: Hispanis paucis c: Hispanis nst) militibus conficeret[*](conduceret D) Antonique furorem crudelissimis consiliis[*](consiliis om. V, Cus.) incitatum a pernicie rei publicae averteret.
quis est enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus sanguine civium Romanorum[*](Romanorum om. D) quos Suessae, quos Brundisi[*](Brundisio V) occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret[*](rei p. D). quod autem praesidium erat[*](erat praesidium D) salutis libertatisque vestrae, si C. Caesaris[*](C. om. Vt) fortissimorum sui[*](fortissimorum sui V: fortissimorumque sui c: fortissimorum suique nst (fort. que = Quirites, post vestrae collocandum)) patris militum exercitus non fuisset? cuius de laudibus et honoribus qui ei pro divinis et immortalibus meritis divini immortalesque debentur mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo quoque tempore referretur.
quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? quem enim possumus appellare[*](appell. possumus D) eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus arbitratur singularis exquirendos honores? quid? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, non[*](nonne D) ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium? nam si ille[*](ille si D) non hostis, hos[*](hos om. D) qui consulem reliquerunt hostis necesse est iudicemus. praeclare et loco, Quirites[*](et loco, Quirites V: eo loco quo c: et iocosa t: et luculenta ns), reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium comprobavistis[*](comprobastis nst): qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt.
nec solum id animose et fortiter sed considerate etiam sapienterque fecerunt: Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum virorum, fidelissimorum[*](fidelissimorum om. V1) civium atque optimorum. huius[*](huius Martiae add. codd., del. Manutius) legionis legio quarta[*](quarta iiii V) imitata virtutem, duce L. Egnatuleio[*](L. Vc: om nst Egnatio nt), quem senatus merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum persecuta est. quae exspectas, M. Antoni, iudicia graviora? Caesar fertur in caelum qui contra te exercitum comparavit; laudantur exquisitissimis verbis legiones quae te reliquerunt, quae a te arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam hostem maluisses, tuae: quarum legionum fortissimum verissimumque iudicium confirmat senatus, comprobat universus populus Romanus, nisi forte vos, Quirites, consulem, non hostem iudicatis Antonium.
sic arbitrabar, Quirites, vos iudicare ut ostenditis. quid[*](quid quit V: qui c: om. nst)? municipia, colonias, praefecturas num aliter iudicare censetis? omnes mortales una mente consentiunt; omnia arma eorum qui haec salva velint contra illam pestem esse capienda. quid? D. Bruti iudicium, Quirites, quod ex hodierno eius edicto[*](edicto Vcn: dicto st) perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? recte et vere negatis[*](negatis Vc: negastis nst), Quirites. est enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi Romani[*](Brutorum... Romani om. D) vel constituendam vel recipiendam.