Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
non est vobis res, Quirites[*](Quirites, res D), cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit, obruatur. si enim illim[*](illinc D) emerserit, nullius supplici crudelitas erit recusanda. sed tenetur, premitur, urgetur nunc eis copiis quas iam[*](iam om. V1) habemus, mox eis quas paucis diebus novi consules comparabunt. incumbite in causam, Quirites, ut facitis. numquam maior consensus vester[*](vester cons. maior D) in ulla causa fuit; numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. nec mirum: agitur enim non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri.
quamquam mortem quidem natura omnibus[*](omnibus natura D) proposuit; crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis. hanc retinete, quaeso, Quirites, quam[*](quaeso, Quirites, quam Naugerius (1): Quirites, quaeso, quam s: quaeso quam Vc: quaeso, quaesoque quam t: quaeso qr. p. r. quam n) vobis tamquam hereditatem maiores vestri reliquerunt. Alia[*](alia quamquam ante alia add. codd., del. Madvig: nam cum alia... (sint) P. R. Müller) omnia falsa[*](falsa om. D), incerta sunt[*](sunt D: sint V), caduca, mobilia: virtus est una altissimis defixa radicibus, quae numquam vi ulla[*](ulla vi D) labefactari potest, numquam demoveri loco. hac[*](hac Naugerius (1): hac virtute codd.) maiores vestri primum universam Italiam devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentis in[*](in Vc: inde nst) dicionem huius imperi redegerunt.
ac maioribus quidem vestris, Quirites, cum eo hoste res erat qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis: hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerarium vestrum exhausit, suum non habet. nam concordiam civium qui habere potest, nullam cum habeat[*](cum habeat c: cum habet V: qui habet t: qui habeat ns) civitatem? pacis vero quae potest esse cum eo ratio in quo est incredibilis crudelitas, fides nulla?
est igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cum[*](cum percussore, cum Faernus: cum depercursorem V: cum excursore, cum D) latrone, cum Spartaco. nam quod se[*](quod se V2ct: quod ei V1: quod D. Bruto se ns similem esse... scelere V: similem re D med. omissis) similem esse Catilinae gloriari solet, scelere par est illi[*](illi V: belli D), industria inferior. ille cum exercitum nullum habuisset[*](haberet D), repente conflavit: hic eum exercitum quem accepit amisit. Vt igitur Catilinam diligentia mea, senatus auctoritate, vestro studio et virtute fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis.
equidem quantum cura[*](cura V: cum D), labore, vigiliis, auctoritate, consilio eniti[*](eniti D: niti V) atque efficere potero, nihil praetermittam quod ad libertatem vestram pertinere arbitrabor; neque enim id pro vestris amplissimis in me beneficiis sine scelere facere possum. hodierno autem die primum referente viro fortissimo vobisque amicissimo, hoc M. Servilio[*](M. hoc D (cf. xiii. 20)), conlegisque eius, ornatissimis viris, optimis civibus, longo intervallo me auctore et principe ad spem libertatis exarsimus.
nihil umquam longius his[*](his om. D) Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos[*](nos V: non D) autem, tum cum maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, in senatum non vocabamur[*](non voc. convoc. bns: voc. t). sed querelam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur. atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conservandae verum etiam dignitatis pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti constantiaeque confiderem.
hic enim dies vobis[*](dies vobis V, Cus.: vobis dies D), patres conscripti, inluxit, haec potestas data est[*](haec... est del. Cobet) ut quantum virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. recordamini qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus vestrum[*](vester Reid (cf. iv. 1)), quanta virtus, quanta constantia; quantam sitis a[*](sitis a ns: sit ista V, Cus.: sint a bt) populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam[*](quantam om. D) gratiam consecuti. atque illo die, patres conscripti, ea constituistis ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium.
pacem volt M. Antonius? arma deponat[*](ponat D), roget, deprecetur. neminem aequiorem reperiet quam me cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse[*](esse quam amicus D fort. maluerit (numeri causa, cf. Zielinski, p. 138)) maluit. nihil est profecto quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid quod concedi possit roganti; legatos vero ad eum mittere de quo gravissimum et severissimum[*](et severissimum om. D) iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam levitatis est, sed, ut quod sentio dicam, dementiae. primum duces eos laudavistis qui contra illum bellum privato consilio suscepissent; deinde milites veteranos qui, cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt.
quid? legio Martia: quid? quarta, cur laudantur[*](laudatur V)? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et de[*](ut et de D: ut et V: ut de Halm) praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore[*](tempore V: die D) referretur. placet eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus: si quidem[*](legionum... quidem om. V1) legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem?
hoc dies duodecim profecerunt ut, quem nemo praeter Cotylonem[*](Cotylonem bt (cf. Plut. Ant. 18): Cotyian Cotyionem V1 (an post Cotyian add. V2): Cotylam eam (iam n2) ns: Cotylam ante Stangl) inventus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consularis? qui utinam omnes ante me sententiam rogarentur!—quamquam suspicor quid dicturi sint[*](sunt D) quidam eorum, qui post me rogabuntur—facilius contra dicerem si quid videretur. est enim opinio decreturum aliquem M. Antonio[*](M. nst: om. Vb) illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. quid est aliud omnia ad bellum civile hosti[*](hosti Vb: hostilia nst) arma largiri, primum nervos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, deinde equitatum quantum velit? equitatum dico? dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. hoc qui non videt, excors, qui cum videt decernit, impius est[*](est Lambinus: om. codd.).