Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
ita vero, Quirites, ei ut[*](ei ut c: ut Vnst) precamini eveniat atque huius[*](atque huius V: huiusque c: quo huius nst) amentiae poena in ipsum familiamque eius recidat[*](reccidat Zielinski (cf. vii. 27))! quod ita futurum esse confido. iam enim non solum homines sed etiam deos immortalis ad rem publicam conservandam arbitror consensisse. Sive enim prodigiis atque portentis di immortales nobis futura praedicunt[*](praedicant (-cata ct) D), ita sunt aperte pronuntiata[*](denuntiata D) ut et illi poena et nobis libertas[*](nobis lib. Vc: lib. nobis nst) appropinquet; sive tantus consensus omnium sine impulsu deorum esse non potuit, quid est quod de voluntate caelestium dubitare possimus?
reliquum est, Quirites, ut vos in ista sententia quam prae vobis fertis perseveretis. faciam igitur ut imperatores instructa acie solent, quamquam paratissimos milites ad proeliandum videant[*](vident unus det.), ut eos tamen adhortentur, sic ego vos ardentis et erectos ad libertatem recuperandam cohortabor. non est[*](non est Vs: non est, non est cett.) vobis, Quirites, cum eo hoste certamen cum quo[*](quocum D) aliqua pacis condicio esse possit. neque enim ille servitutem vestram, ut antea, sed iam iratus sanguinem concupiscit. nullus ei ludus videtur[*](videtur ludus Cus.) esse iucundior quam cruor, quam caedes, quam ante oculos trucidatio civium.
non est vobis res, Quirites[*](Quirites, res D), cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit, obruatur. si enim illim[*](illinc D) emerserit, nullius supplici crudelitas erit recusanda. sed tenetur, premitur, urgetur nunc eis copiis quas iam[*](iam om. V1) habemus, mox eis quas paucis diebus novi consules comparabunt. incumbite in causam, Quirites, ut facitis. numquam maior consensus vester[*](vester cons. maior D) in ulla causa fuit; numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. nec mirum: agitur enim non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri.
quamquam mortem quidem natura omnibus[*](omnibus natura D) proposuit; crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis. hanc retinete, quaeso, Quirites, quam[*](quaeso, Quirites, quam Naugerius (1): Quirites, quaeso, quam s: quaeso quam Vc: quaeso, quaesoque quam t: quaeso qr. p. r. quam n) vobis tamquam hereditatem maiores vestri reliquerunt. Alia[*](alia quamquam ante alia add. codd., del. Madvig: nam cum alia... (sint) P. R. Müller) omnia falsa[*](falsa om. D), incerta sunt[*](sunt D: sint V), caduca, mobilia: virtus est una altissimis defixa radicibus, quae numquam vi ulla[*](ulla vi D) labefactari potest, numquam demoveri loco. hac[*](hac Naugerius (1): hac virtute codd.) maiores vestri primum universam Italiam devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentis in[*](in Vc: inde nst) dicionem huius imperi redegerunt.
ac maioribus quidem vestris, Quirites, cum eo hoste res erat qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis: hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerarium vestrum exhausit, suum non habet. nam concordiam civium qui habere potest, nullam cum habeat[*](cum habeat c: cum habet V: qui habet t: qui habeat ns) civitatem? pacis vero quae potest esse cum eo ratio in quo est incredibilis crudelitas, fides nulla?
est igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cum[*](cum percussore, cum Faernus: cum depercursorem V: cum excursore, cum D) latrone, cum Spartaco. nam quod se[*](quod se V2ct: quod ei V1: quod D. Bruto se ns similem esse... scelere V: similem re D med. omissis) similem esse Catilinae gloriari solet, scelere par est illi[*](illi V: belli D), industria inferior. ille cum exercitum nullum habuisset[*](haberet D), repente conflavit: hic eum exercitum quem accepit amisit. Vt igitur Catilinam diligentia mea, senatus auctoritate, vestro studio et virtute fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis.