Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

atque ea quidem quae dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. virtute enim admirabili Caesaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudicio[*](optimo iud. quae D) auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem Caesaris[*](C. Caesaris D) secutae sunt a cervicibus nostris est depulsus Antonius. sed haec, ut dixi[*](ut dixi haec D), superiora: hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est certe silentio non potest praeteriri. pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestate[*](potestatem D). O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum! neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulso[*](repulso D) Antonio[*](Antonio D: maioribus nostris tam Antonio V: iam Antonio Faernus) retinenda nobis.

illi regibus parere iam a condita urbe didicerant[*](fort. didicerunt (numeri gratia)): nos post reges exactos servitutis oblivio ceperat. atque ille Tarquinius quem maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius[*](non ante impius om. D), sed superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus sceleratum atque impium regnare patietur[*](patietur Vcn2: -iatur nst Antonium om. D (tuetur numerus)) Antonium? quid Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio senatum habente, in consilio regis versabantur barbari armati. servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam conlega una ferente[*](referente D) eo quem ipse ementitis auspiciis vitiosum fecerat.

quis autem rex umquam fuit tam insignite impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit? nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasilla[*](quasilla Vt: quas illa c: cives illius ns) pendebatur aurum, numerabatur[*](non numerabatur Curio Secundus) pecunia; una in domo omnes quorum intererat totum imperium populi Romani nundinabantur[*](nundinabatur (-nantur n2) D). supplicia vero in civis Romanos nulla Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos in custodiam dederat et Brundisi ad[*](ad c: at V: om. nst) ccc[*](ccc VD, ed. R: trecentos Naugerius (1)) fortissimos viros civisque optimos trucidavit.

postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus[*](expulsus est D): Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum cum a legionibus[*](legionibus omnibus V) relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem vota ea[*](ea vota D) quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto, principe huius maxime conservandi generis et nominis.

cum autem est omnis servitus[*](est post omnis habent cns, post servitus t: fort. sit.) misera, tum vero intolerabile est[*](intolerabile est ed. R: intolerabile si c: intolerabilis est cett.) servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. hunc igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat[*](verissimeque iudicat om. c) non esse consulem. faciendum est igitur nobis, patres conscripti[*](P. C. nobis D), ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica comprobemus. nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare: quo enim ille die, populo Romano inspectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus[*](contionatus est D) et id egit ut conlegae diadema imponeret, eo die se[*](se ante abdic. hab. D) non modo consulatu sed etiam libertate abdicavit. esset enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne[*](insigni V: insignia Faernus) accipere voluisset. hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo illo et flagitioso die et quid pati C. Caesare[*](C. Halm: e V: om. D) vivo posset et quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit?

nec vero de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri potest. est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperi populi Romani, illud ornamentum dignitatis. tantus autem est consensus municipiorum coloniarumque provinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur.

quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possint[*](possint Faernus: possetint V: possent D) rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. cum enim tuto haberi senatum[*](senatum haberi D) sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiam[*](istud etiam statuistis D) intra muros Antoni scelus audaciamque versari.

quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non consul[*](non ante consul om. ct) sed etiam hostis Antonius. nam si ille consul, fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem privato consilio exercitus comparaverunt. si autem militibus[*](sin D) exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est qui eum hostem non[*](hostem non Vs: non hostem cnt) existimet quem qui armis persequantur[*](persequuntur D) conservatores rei publicae iudicentur[*](iudicantur V)?