Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

cumque legio Martia Albae constiterit, in municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; et quod[*](et quod equod V: quod D) pari consilio eademque virtute legio quarta usa, L. Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregio[*](L. Egn. duce quaestore optimo, civi egregio Muretus: L. Egn. que opti egregio mo V: L. Egn. duce civi egregio D), senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac defenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis eorum in rem publicam[*](in rem p. om. D) meritis honores eis[*](his V) habeantur gratiaeque referantur. senatui placere uti[*](ut D) C. Pansa A. Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent[*](referrent Vc: referent t: referant ns), ita uti e re publica fideque sua videretur[*](videretur censuerunt c: censuerint (sine videretur) ns).

frequentia vestrum[*](vestra Ernesti (cf. v. 2)) incredibilis, Quirites[*](Quirites quam V: que c: om. ns (voc. Quirites saepe compendio scribunt e.g. Q. q_. qr. quĩ; saepe corrumpunt e.g. quam, que, quia; saepe omittunt codd.: quod in singulis locis non notabimus)), contioque tanta quantam meminisse non videor et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfert[*](adfert rei p. defend. D) et spem recuperandae[*](recuperandae libertatis D). quamquam animus mihi quidem[*](quidem mihi D) numquam defuit: tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defendendae fui. quod si id[*](id om. D) ante facere conatus essem, nunc facere non possem. hodierno enim die, Quirites, ne mediocrem rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. nam est hostis a senatu nondum verbo appellatus, sed re iam iudicatus Antonius.

nunc vero multo sum erectior quod vos quoque illum hostem[*](hostem illum D) esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. neque enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis contra quem iure arma sumpta sunt. hanc igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse senatus hodierno die sustulit. C. Caesar qui rem publicam libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur maximis senatus laudibus ornatus est.

laudo, laudo vos, Quirites, quod[*](quod V, Cus.: cum D) gratissimis animis prosequimini nomen clarissimi adulescentis vel pueri potius; sunt enim facta eius immortalitatis, nomen aetatis. multa memini[*](memini D: enim V, Cus.), multa audivi, multa legi, Quirites: nihil ex omnium saeculorum[*](omnium saeculorum Vc: omnium singulorum ns: omnium memoria singulorum t) memoria tale cognovi: qui cum servitute premeremur, in dies malum cresceret, praesidi nihil haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum[*](a Brundisio tum V: Brundisio D: om. Cus.) M. Antoni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium, incognitum certe ceperit[*](certe ceperit D: ceteri reperit V, Cus.), ut exercitum invictum ex paternis[*](paternis V, Cus.: Hispanis paucis c: Hispanis nst) militibus conficeret[*](conduceret D) Antonique furorem crudelissimis consiliis[*](consiliis om. V, Cus.) incitatum a pernicie rei publicae averteret.

quis est enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus sanguine civium Romanorum[*](Romanorum om. D) quos Suessae, quos Brundisi[*](Brundisio V) occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret[*](rei p. D). quod autem praesidium erat[*](erat praesidium D) salutis libertatisque vestrae, si C. Caesaris[*](C. om. Vt) fortissimorum sui[*](fortissimorum sui V: fortissimorumque sui c: fortissimorum suique nst (fort. que = Quirites, post vestrae collocandum)) patris militum exercitus non fuisset? cuius de laudibus et honoribus qui ei pro divinis et immortalibus meritis divini immortalesque debentur mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo quoque tempore referretur.

quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? quem enim possumus appellare[*](appell. possumus D) eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus arbitratur singularis exquirendos honores? quid? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, non[*](nonne D) ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium? nam si ille[*](ille si D) non hostis, hos[*](hos om. D) qui consulem reliquerunt hostis necesse est iudicemus. praeclare et loco, Quirites[*](et loco, Quirites V: eo loco quo c: et iocosa t: et luculenta ns), reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium comprobavistis[*](comprobastis nst): qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt.