Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam domum. libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, aleatoribus, ebriis servire, ea summa miseria est[*](est V, Cus.: om. D) summo dedecore coniuncta. quod si iam—quod di omen avertant!—fatum extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt ut honeste decumbant, faciamus nos, principes orbis terrarum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus.
nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. ad decus et ad[*](et ad V: et D) libertatem nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt[*](omnes iam D patefaciunt Halm: patefaciunt fecerunt V: patefecerunt D) in utramque partem quid sentiant, quid velint[*](sentiat, quid velit V). sunt impii cives—pro caritate rei publicae nimium multi, sed[*](sed suppl. Lambinus hoc loco: post cives hab. V, om. D) contra multitudinem[*](pro multitudine D) bene sentientium admodum pauci—quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. ad ea enim praesidia quae habemus iam accedent[*](accedent Vc: accedunt nst) consules summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de populi Romani[*](de populi R. cns: dei publicae V: de r. p. t 12, 15, 16 ut D ter, ita § 39) libertate commentati atque meditati. his auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. iucundiorem autem faciet[*](facit Cus.) libertatem servitutis recordatio.
quas ob res, quod tribuni plebis verba fecerunt uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de summa re publica libere dici possint, de ea re ita censeo uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. quodque edictum D. Bruti, imperatoris, consulis designati[*](designati optime de re p. meriti (mereri t) add D), propositum sit, senatum existimare D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defendat;
quodque provinciam Galliam citeriorem, optimorum et fortissimorum[*](virorum post optimorum add. c: post fortiss. nst) amicissimorumque[*](amicorumque V) rei publicae civium, exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte atque ordine exque re publica fecisse et facere. senatum ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto et L. Planco[*](et ab L. D) imperatoribus, consulibus designatis itemque a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege Iulia[*](Iulia V: Tullia D), quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit, eosque dare operam ut eae provinciae eique[*](eique c (ii-): que V: Galliaeque nst: atque Muretus) exercitus in senati[*](senatus D) populique Romani[*](Romani om. V) potestate praesidioque rei publicae[*](rei p. V: populi R. D) sint. Cumque opera, virtute, consilio C. Caesaris[*](C. om. V) summoque consensu militum[*](militum consensu V) veteranorum, qui eius auctoritatem secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a[*](a Vc: et a nst) gravissimis periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore defendatur;
cumque legio Martia Albae constiterit, in municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; et quod[*](et quod equod V: quod D) pari consilio eademque virtute legio quarta usa, L. Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregio[*](L. Egn. duce quaestore optimo, civi egregio Muretus: L. Egn. que opti egregio mo V: L. Egn. duce civi egregio D), senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac defenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis eorum in rem publicam[*](in rem p. om. D) meritis honores eis[*](his V) habeantur gratiaeque referantur. senatui placere uti[*](ut D) C. Pansa A. Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent[*](referrent Vc: referent t: referant ns), ita uti e re publica fideque sua videretur[*](videretur censuerunt c: censuerint (sine videretur) ns).