Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis propulsabitur? cur non quam primum publica accedit auctoritas? C. Caesar adulescens, paene potius puer, incredibili ac divina quadam mente atque virtute, cum[*](cum (c in ras.) V1: tum cum V2: tunc cum D) maxime furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitantibus, ne[*](ne Lambinus: nec codd. opinantibus D) optantibus quidem nobis, quia non posse fieri[*](fieri posse non D) videbatur, firmissimum exercitum ex[*](ex om. D) invicto genere veteranorum militum comparavit patrimoniumque suum effudit: quamquam non sum usus[*](sumus usi D) eo verbo quo debui[*](debui V: decuit D); non enim effudit: in salute rei[*](in rei (re) p. salute V (malo numero)) publicae conlocavit.
cui quamquam gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda tamen est tanta[*](tamen est tanta Vs: tamen tanta est cnt) quantam maximam animi nostri capere possunt. quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re publica cogitans qui hoc non intellegat, si M. Antonius a Brundisio cum eis[*](eis ed. R: his VD) copiis quas se habiturum putabat[*](putaverat D), Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis praeteriturum fuisse? quippe qui in hospitis tectis Brundisi fortissimos viros optimosque civis[*](cives optimos D) iugulari iusserit[*](iussit D); quorum ante pedes eius morientium sanguine os uxoris respersum esse constabat. hac ille crudelitate imbutus, cum multo bonis[*](bonis nobis Christ) omnibus[*](omnibus Vn2: hominibus cett.) veniret iratior quam illis fuerat quos trucidarat, cui tandem nostrum[*](vestrum D) aut cui omnino bono pepercisset?
qua peste privato consilio[*](rem p. privato consilio D) rem publicam—neque enim fieri potuit aliter—Caesar liberavit: qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam scelere Antoni nullam haberemus. sic enim perspicio, sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus interituram fuisse. cui quidem hodierno die, patres conscripti—nunc enim primum ita convenimus ut illius[*](illius Vc: de illius nst) beneficio possemus ea[*](ea om. D) quae sentiremus libere dicere— tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se susceptam sed etiam a nobis commendatam possit defendere. nec vero de legione Martia.
quoniam longo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest. quis enim unus fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia universa? quae cum hostem populi Romani Antonium[*](M. Antonium D iudicavisset D (ita mox)) iudicasset, comes esse eius amentiae noluit: reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum consulem iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi caedem civium atque interitum civitatis videret. atque ea[*](ea om. V) legio consedit Albae. quam potuit urbem eligere aut opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum virorum aut amiciorum[*](fortiorum ... amicorum Angelius: fortium ... amicorum V: fortiorem ... amicorum D) rei publicae[*](rei p. V: p. R. D) civium?
huius[*](huiusce D) legionis virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore, civi[*](cive D) optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque exercitum persecuta est. faciendum est igitur nobis[*](est igitur nobis Vc: igitur nobis est (est nob. n) nst), patres conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac[*](hac scripsi: haec codd.: del. Ernesti) auctoritate nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus ad rem publicam recuperandam laude[*](laude Vc: laudetur nst) et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia, cum consules designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno die spondeamus.
atque ea quidem quae dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. virtute enim admirabili Caesaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudicio[*](optimo iud. quae D) auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem Caesaris[*](C. Caesaris D) secutae sunt a cervicibus nostris est depulsus Antonius. sed haec, ut dixi[*](ut dixi haec D), superiora: hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est certe silentio non potest praeteriri. pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestate[*](potestatem D). O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum! neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulso[*](repulso D) Antonio[*](Antonio D: maioribus nostris tam Antonio V: iam Antonio Faernus) retinenda nobis.