Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quid est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare[*](se ipsum hostem iudicare nisi post quid est aliud hab. D)? necesse erat enim alterutrum[*](alterum D) esse hostem; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicari[*](iudicari ducibus V (malo numero)). si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert[*](referat V (peiore numero)) ad senatum? sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem[*](hostem esse D) confessus sit? quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. at in rebus tristissimis quantos excitat risus! sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare: ego autem qui intellegeret[*](intellegitat V) quid dicere vellet adhuc neminem inveni.
'nulla contumelia est quam facit dignus.’ primum quid est dignus? nam etiam malo multi digni[*](digni multi D), sicut ipse. an quam facit is qui cum dignitate est? quae autem potest esse maior? quid est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? deinde: ‘nec timor quem denuntiat inimicus.’ quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? en cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico[*](publico P R. D) campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum[*](stupidum V: stultum D) magis etiam infatuet mercede publica.
sed haec leviora fortasse: illud quaero cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset[*](tam mans V1: tam subito mans. V2D ferus fuisset V (peiore numero)) ferus. quid enim[*](enim Vc: autem ns: om. t attinuerit D) attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannutium[*](Cann. Vc: Can. nst), a quo erat honestissimis contionibus[*](contentionibus D (in V contentionibusque add. post iure)) et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli? cui senatus consulto ne intercederent verebatur? de supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. atque id erat[*](at quod erat coni. Halm) periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur.
ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit, et fugere[*](et fugere V: effugere D) festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam. quae vero profectio postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! praeclara tamen senatus consulta illo ipso[*](illo ipso Vc: in illo ipso ns: in ipso illo t) die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique apta esset, ea cuique obveniret.
praeclare igitur facitis, tribuni plebis, qui de praesidio consulum[*](consulis V) senatusque referatis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus. qui enim periculo carere[*](carere metu et periculo D) possumus in tanta hominum cupiditate et audacia? ille autem homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia graviora quam amicorum suorum? familiarissimus eius, mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam[*](nullam... provinciam om. V1) Antoni sortitionem fuisse iudicaverunt. quod idem fecit L. Philippus, vir[*](vir om. V1) patre, avo maioribusque[*](maioribus t) suis dignissimus; in eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C. Turranius[*](C. Turranius V: M Anturranius D: M’ Turran. Gruter); idem fecit Sp. Oppius[*](Sp V: P. D); ipsi etiam qui amicitiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius, parique innocentia M. Vehilius[*](M. Vehilius V: vel D), senatus auctoritati se obtemperaturos esse dixerunt.
quid ego de L. Cinna loquar? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam, qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo et constanti C. Cestius[*](C. Cestius Vrsinus: c. estius V: c cesetius cn2: c. cessedius n1st) repudiavit. qui sunt igitur reliqui quos sors divina delectet? T. Annius[*](T. cn1s: L. Vn2: om t), M. Gallius[*](Annius V: Antonius D (cf. xi. 14) M. Gallius scripsi: M. Antonius codd. (cf. xiii. 26)). O felicem utrumque! nihil enim maluerunt[*](maluerunt V: metuerunt D). C. Antonius Macedoniam. hunc quoque felicem! hanc enim habebat semper[*](semper habebat D) in ore provinciam. C. Calvisius[*](Calvisius (-iss- c) D: Celusius V) Africam. nihil felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. deinde M. Cusini Sicilia[*](M. Cusini Sicilia V: micus in isio illa c: micus nisi illa t: m. iccius nisi illam ns), Q. Cassi Hispania. non habeo quid suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse.