Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

sed quid fecit ipse? cum tot edicta proposuisset[*](proposuisset Naugerius (1): posuisset codd. (cf. iv. 9)), edixit[*](edixit Vs: et dixit n: dixit ct) ut adesset senatus frequens a. d.[*](a. d. Lambinus: ad codd.) viii. Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit. at quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in extremo: ‘si quis[*](qui D) non adfuerit, hunc[*](hunc om. V1) existimare omnes[*](omnes existimare D) poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse.’ quae sunt perdita consilia? an ea quae pertinent[*](pertitnenat V1: pertineant Halm) ad libertatem populi Romani recuperandam? quorum consiliorum Caesari[*](Caesari V1: Caes. c: Caesaris V2nst) me auctorem et hortatorem et esse et fuisse fateor. quamquam ille non eguit consilio cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. nam interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in[*](in om. V1) eo salus et vita optimi cuiusque, libertas[*](et libertas D) populi Romani dignitasque consisteret?

sed cum tam atroci edicto nos concitavisset, cur ipse non adfuit? num putatis[*](putastis (-ti V1) V) aliqua re tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si[*](si V: est D: est, si Faernus) illae[*](illae ille V: eae c: ęlea t: alea si (est si s) ns) epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit: in[*](in V1: et V2D) ante diem[*](ante diem D: ad V) iv Kalendas Decembris distulit. adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. convenerunt conrogati et quidem ampli quidam homines sed immemores dignitatis suae. is enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. ad eos tamen ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre: scriptam attulerat consularis quidam sententiam.

quid est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare[*](se ipsum hostem iudicare nisi post quid est aliud hab. D)? necesse erat enim alterutrum[*](alterum D) esse hostem; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicari[*](iudicari ducibus V (malo numero)). si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert[*](referat V (peiore numero)) ad senatum? sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem[*](hostem esse D) confessus sit? quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. at in rebus tristissimis quantos excitat risus! sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare: ego autem qui intellegeret[*](intellegitat V) quid dicere vellet adhuc neminem inveni.

'nulla contumelia est quam facit dignus.’ primum quid est dignus? nam etiam malo multi digni[*](digni multi D), sicut ipse. an quam facit is qui cum dignitate est? quae autem potest esse maior? quid est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? deinde: ‘nec timor quem denuntiat inimicus.’ quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? en cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico[*](publico P R. D) campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum[*](stupidum V: stultum D) magis etiam infatuet mercede publica.

sed haec leviora fortasse: illud quaero cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset[*](tam mans V1: tam subito mans. V2D ferus fuisset V (peiore numero)) ferus. quid enim[*](enim Vc: autem ns: om. t attinuerit D) attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannutium[*](Cann. Vc: Can. nst), a quo erat honestissimis contionibus[*](contentionibus D (in V contentionibusque add. post iure)) et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli? cui senatus consulto ne intercederent verebatur? de supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. atque id erat[*](at quod erat coni. Halm) periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur.

ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit, et fugere[*](et fugere V: effugere D) festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam. quae vero profectio postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! praeclara tamen senatus consulta illo ipso[*](illo ipso Vc: in illo ipso ns: in ipso illo t) die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique apta esset, ea cuique obveniret.