Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus[*](expulsus est D): Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum cum a legionibus[*](legionibus omnibus V) relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem vota ea[*](ea vota D) quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto, principe huius maxime conservandi generis et nominis.

cum autem est omnis servitus[*](est post omnis habent cns, post servitus t: fort. sit.) misera, tum vero intolerabile est[*](intolerabile est ed. R: intolerabile si c: intolerabilis est cett.) servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. hunc igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat[*](verissimeque iudicat om. c) non esse consulem. faciendum est igitur nobis, patres conscripti[*](P. C. nobis D), ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica comprobemus. nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare: quo enim ille die, populo Romano inspectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus[*](contionatus est D) et id egit ut conlegae diadema imponeret, eo die se[*](se ante abdic. hab. D) non modo consulatu sed etiam libertate abdicavit. esset enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne[*](insigni V: insignia Faernus) accipere voluisset. hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo illo et flagitioso die et quid pati C. Caesare[*](C. Halm: e V: om. D) vivo posset et quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit?

nec vero de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri potest. est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperi populi Romani, illud ornamentum dignitatis. tantus autem est consensus municipiorum coloniarumque provinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur.

quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possint[*](possint Faernus: possetint V: possent D) rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. cum enim tuto haberi senatum[*](senatum haberi D) sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiam[*](istud etiam statuistis D) intra muros Antoni scelus audaciamque versari.

quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non consul[*](non ante consul om. ct) sed etiam hostis Antonius. nam si ille consul, fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem privato consilio exercitus comparaverunt. si autem militibus[*](sin D) exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est qui eum hostem non[*](hostem non Vs: non hostem cnt) existimet quem qui armis persequantur[*](persequuntur D) conservatores rei publicae iudicentur[*](iudicantur V)?

at quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! primum in Caesarem ut[*](ut om. V) maledicta congessit deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum suorum! quis enim hoc adulescente castior, quis modestior, quod in iuventute[*](in om. V1: iuventuti coni. Halm) habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? quis autem illo qui male dicit[*](qui male dicit Vc (dict V): maledico D) impurior? ignobilitatem obicit C. Caesaris filio cuius etiam natura[*](naturalis D) pater, si vita suppeditasset, consul factus esset. ‘Aricina[*](At Aricina coni. Müller) mater.’ Trallianam aut Ephesiam putes dicere. videte quam despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes plane: quotus[*](quotus V1: notus V2D) enim quisque nostrum[*](nostrum om D) non est? quod autem municipium non contemnit is qui Aricinum[*](non ... Aricinum om. V1) tanto opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore municipum[*](municipium D) honestissimum?

hinc Voconiae, hinc Atiniae[*](Atiniae c: Atini*tae V: Santiniae (sanct. s) st: Scantiniae (scat. n2) n) leges; hinc multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc equites Romani lautissimi et plurimi[*](laut. plurimi et honestissimi D). sed si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? quamquam huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius[*](Atius Ferrarius: Attius codd.) Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. nihil illo contemptius qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit[*](traxerit D: traxit tarxerat V: traxerat Halm). ‘at avus[*](avus V1c: huius t: avus huius V2ns) nobilis.’ Tuditanus nempe ille[*](nempe ille Vcn: nempe ille, ille st) qui cum palla et cothurnis nummos populo de rostris spargere solebat[*](fort. solebat spargere (numeri gratia)). vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset! habetis[*](haberetis V2D) nobilitatem generis gloriosam.

qui autem evenit ut[*](ut is D) tibi Iulia[*](Iulia V: vigilia c: Aricina nst) natus ignobilis videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari? quae porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum ignobilitate cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos? sed hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus qui habet Aricinam uxorem, C. Marcellus qui Aricinae filiam: quos certo[*](certe V2) scio dignitatis optimarum feminarum non paenitere. idem etiam Q. Ciceronem, fratris mei filium, compellat edicto, nec sentit amens commendationem[*](commendationem Vc: communem nst) esse compellationem suam. quid enim accidere huic adulescenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Caesaris consiliorum esse[*](se ante esse inser. Müller) socium, Antoni furoris inimicum?

at etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, audaciam, temeritatem! in eum adulescentem hoc scribere audere quem ego et frater meus propter eius suavissimos atque optimos mores praestantissimumque ingenium certatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu tenemus? nam me isdem edictis[*](me isdem edictis Vt: in (om. c) eis de me dictis cns nescit om. V1: nescio coni. Halm) nescit laedat an laudet. cum idem supplicium minatur optimis civibus quod ego de sceleratissimis ac pessimis[*](ac pessimis om. D) sumpserim, laudare videtur, quasi imitari velit; cum autem illam pulcherrimi[*](pulcherrimi Vc: pulcherrimam nst) facti memoriam refricat, tum a sui[*](sui st: suis Vcn) similibus invidiam aliquam in me commoveri putat.

sed quid fecit ipse? cum tot edicta proposuisset[*](proposuisset Naugerius (1): posuisset codd. (cf. iv. 9)), edixit[*](edixit Vs: et dixit n: dixit ct) ut adesset senatus frequens a. d.[*](a. d. Lambinus: ad codd.) viii. Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit. at quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in extremo: ‘si quis[*](qui D) non adfuerit, hunc[*](hunc om. V1) existimare omnes[*](omnes existimare D) poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse.’ quae sunt perdita consilia? an ea quae pertinent[*](pertitnenat V1: pertineant Halm) ad libertatem populi Romani recuperandam? quorum consiliorum Caesari[*](Caesari V1: Caes. c: Caesaris V2nst) me auctorem et hortatorem et esse et fuisse fateor. quamquam ille non eguit consilio cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. nam interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in[*](in om. V1) eo salus et vita optimi cuiusque, libertas[*](et libertas D) populi Romani dignitasque consisteret?

sed cum tam atroci edicto nos concitavisset, cur ipse non adfuit? num putatis[*](putastis (-ti V1) V) aliqua re tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si[*](si V: est D: est, si Faernus) illae[*](illae ille V: eae c: ęlea t: alea si (est si s) ns) epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit: in[*](in V1: et V2D) ante diem[*](ante diem D: ad V) iv Kalendas Decembris distulit. adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. convenerunt conrogati et quidem ampli quidam homines sed immemores dignitatis suae. is enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. ad eos tamen ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre: scriptam attulerat consularis quidam sententiam.