Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

et de exsulibus legem quam fixisti Caesar tulit? nullius insector calamitatem: tantum queror, primum eorum reditus inquinatos[*](inquinatos aequatos Camerarius) quorum causam Caesar dissimilem[*](dissimilem Caesar D) iudicarit; deinde nescio cur non reliquis[*](reliquis non D) idem tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui sunt. qui simili in calamitate sunt[*](calamitate sunt Faernus: calamitates at V: calamitate fuerint D), cur tua misericordia non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo ferre, cum de reliquis ferres, noluisti: quem etiam ad censuram petendam impulisti, eamque petitionem comparasti quae et risus hominum et querelas moveret. cur autem ea comitia non habuisti?

an quia[*](an quia D: aut qua V fulmen sin. D) tribunus plebis sinistrum fulmen nuntiabat? cum[*](cum om. cns) tua quid interest, nulla auspicia sunt; cum[*](cum om. D) tuorum, tum fis[*](sis D) religiosus. quid? eundem in vii viratu[*](septem viratu codd., ita fere semper, sed v. 33, vii. virum hab. V eui Madvig: cũ V: quem D) nonne destituisti? intervenit enim cui metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses. omnibus eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in te pietas esset, colere debebas. filiam eius, sororem tuam, eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. non est satis: probri insimulasti pudicissimam feminam. quid est quod addi possit? contentus eo non fuisti: frequentissimo senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es[*](ausus dicere es D) quod ab eo sorori et uxori tuae stuprum esse oblatum[*](oblatum esse ns, ed. R) comperisses. quis interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre[*](patre D et Priscian. K. ii. p. 93: patruo V, Cus.) audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris.

sed ad chirographa redeamus. quae tua[*](tua post fuit habent D) fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa confirmata sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non ea quae[*](quaeque V) egisse[*](gessisse V) Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista erumpunt, quo auctore proferuntur? si sunt falsa, cur probantur? si vera, cur veneunt? at sic placuerat ut ex[*](ut ex D: om. V: ut Muretus) Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis. quod fuit consilium, quem umquam convocasti[*](advocasti D), quas Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti?

O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam[*](coloniam om. D) deducere conatus es! quem ad modum illinc abieris[*](illinc abieris Faernus: illĩ cauieris V: illam adieris D) vel potius paene non abieris[*](abieris Faernus: habueris V: adieris D) scimus.

cui tu urbi minitaris. Vtinam conere, ut aliquando illud ‘paene’ tollatur! at quam nobilis est tua[*](nobilitata sit tua D) illa peregrinatio! quid prandiorum apparatus, quid furiosam vinolentiam tuam proferam? tua ista detrimenta sunt, illa nostra: agrum Campanum, qui cum de vectigalibus eximebatur ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei publicae volnus putabamus, hunc tu compransoribus tuis et conlusoribus dividebas. mimos dico et mimas, patres conscripti, in agro[*](in agro P C D) Campano conlocatos. quid iam querar[*](queror V) de agro Leontino? quoniam quidem hae quondam arationes Campana et Leontina[*](Campani et Leontini D: tria verba abesse malim) in populi Romani patrimonio grandiferae[*](grandifacere D) et fructuosae ferebantur. Medico tria milia iugerum: quid, si[*](quid si V1: quasi V2D) te sanasset[*](sanum fecisset D)? rhetori duo: quid, si te[*](quid si te quidiste V1: quid si c: quasiste V2: quasi nst) disertum facere potuisset.

sed ad iter Italiamque redeamus. deduxisti coloniam Casilinum, quo Caesar ante deduxerat. consuluisti me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino respondissem[*](respondisset V): possesne ubi colonia esset, eo coloniam novam iure deducere. negavi in eam coloniam quae esset[*](quae est D) auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam iure deduci: colonos novos ascribi posse rescripsi. tu autem insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casilinum coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, ut vexillum tolleres[*](tolleres V, Schol. Cruq. ad Hor. Od. i. 16. 21: videres D), ut aratrum[*](ut aratr. Vc: et aratr. nst, Schol. Cruq.) circumduceres; cuius quidem vomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut florentis coloniae territorium minueretur.

ab hac perturbatione religionum advolas in M. Varronis, sanctissimi atque integerrimi viri, fundum Casinatem. quo iure, quo ore? ‘eodem,’ inquies ‘quo in heredum L. Rubri, quo in heredum L. Turseli praedia, quo in reliquas innumerabilis possessiones.’ et si ab hasta, valeat hasta[*](valeat hasta om. D), valeant tabulae, modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu te[*](tute te D) liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse dicit, quis hastam istius venditionis vidit, quis vocem praeconis audivit? misisse te[*](tè om. V) dicis Alexandream qui emeret a Caesare; ipsum enim exspectare magnum fuit.

quis vero audivit umquam—nullius autem salus curae pluribus fuit— de fortunis Varronis rem ullam esse detractam? quid? si[*](quid si D: quod V) etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos quos videmus: iam intelleges aliam causam esse hastae Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. non enim te dominus modo illis sedibus[*](aedibus Pluygers) sed quivis amicus, vicinus[*](vicinusvariam lectionem vicinus in mg. archetypi fuisse arbitror: cf. l. 22 et ad xiv. 13), hospes, procurator arcebit. at quam multos dies in ea villa turpissime es[*](es V: est ct: om. ns) perbacchatus! ab hora tertia bibebatur, ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera, ‘quam dispari domino'—quamquam quo modo iste dominus—sed tamen quam ab[*](a D) dispari tenebantur! studiorum enim suorum M.[*](M. om. V1) Varro voluit illud[*](illud V: esse s: esse illud cnt, fort. recte), non libidinum deversorium.