Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

et de exsulibus legem quam fixisti Caesar tulit? nullius insector calamitatem: tantum queror, primum eorum reditus inquinatos[*](inquinatos aequatos Camerarius) quorum causam Caesar dissimilem[*](dissimilem Caesar D) iudicarit; deinde nescio cur non reliquis[*](reliquis non D) idem tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui sunt. qui simili in calamitate sunt[*](calamitate sunt Faernus: calamitates at V: calamitate fuerint D), cur tua misericordia non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo ferre, cum de reliquis ferres, noluisti: quem etiam ad censuram petendam impulisti, eamque petitionem comparasti quae et risus hominum et querelas moveret. cur autem ea comitia non habuisti?

an quia[*](an quia D: aut qua V fulmen sin. D) tribunus plebis sinistrum fulmen nuntiabat? cum[*](cum om. cns) tua quid interest, nulla auspicia sunt; cum[*](cum om. D) tuorum, tum fis[*](sis D) religiosus. quid? eundem in vii viratu[*](septem viratu codd., ita fere semper, sed v. 33, vii. virum hab. V eui Madvig: cũ V: quem D) nonne destituisti? intervenit enim cui metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses. omnibus eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in te pietas esset, colere debebas. filiam eius, sororem tuam, eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. non est satis: probri insimulasti pudicissimam feminam. quid est quod addi possit? contentus eo non fuisti: frequentissimo senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es[*](ausus dicere es D) quod ab eo sorori et uxori tuae stuprum esse oblatum[*](oblatum esse ns, ed. R) comperisses. quis interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre[*](patre D et Priscian. K. ii. p. 93: patruo V, Cus.) audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris.

sed ad chirographa redeamus. quae tua[*](tua post fuit habent D) fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa confirmata sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non ea quae[*](quaeque V) egisse[*](gessisse V) Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista erumpunt, quo auctore proferuntur? si sunt falsa, cur probantur? si vera, cur veneunt? at sic placuerat ut ex[*](ut ex D: om. V: ut Muretus) Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis. quod fuit consilium, quem umquam convocasti[*](advocasti D), quas Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti?

O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam[*](coloniam om. D) deducere conatus es! quem ad modum illinc abieris[*](illinc abieris Faernus: illĩ cauieris V: illam adieris D) vel potius paene non abieris[*](abieris Faernus: habueris V: adieris D) scimus.