Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

at quibus verbis? modo aequum sibi videri, modo non iniquum. mira verborum complexio! at ille numquam—semper enim absenti adfui Deiotaro— quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum dixit videri. syngrapha sesterti centiens per legatos, viros bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra[*](sine nostra Muretus: sinestra V: sine sua Poggius: sine Sexti Ferrarius (cf. Att. xvi. 3.6)), sine reliquorum hospitum regis sententia facta in gynaecio est[*](est Halm: et V: del. Poggius), quo in loco plurimae res venierunt et veneunt. qua ex syngrapha quid sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius interitum, suo Marte res suas recuperavit.

sciebat homo sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent, ea tyrannis interfectis ei quibus erepta essent recuperarent. nemo igitur iure[*](iure Poggius: iureis V) consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est iure consultus, per quem haec agis, ex ista syngrapha deberi dicet[*](dicet Halm: dicit V) pro eis rebus quae erant ante syngrapham recuperatae. non enim a te emit, sed prius quam tu suum sibi venderes ipse possedit. ille vir fuit; nos quidem contemnendi qui auctorem[*](actorem Koch) odimus, acta defendimus.

quid ego de commentariis infinitis, quid de innumerabilibus chirographis loquar? quorum etiam institores[*](institores Pantagathus: imitatores VD) sunt qui ea tamquam gladiatorum libellos palam venditent. itaque tanti acervi nummorum apud istum construuntur ut iam expendantur, non numerentur pecuniae. at quam caeca avaritia est! nuper fixa tabula est qua civitates locupletissimae Cretensium vectigalibus[*](vectigalibus om D) liberantur, statuiturque ne post M. Brutum pro consule[*](pro consule Halm: pro cons. (cos. V) codd.) sit Creta provincia. tu mentis[*](mentis es V2D) compos, tu non constringendus? an[*](an Naugerius (1): in codd., fort. num) Caesaris decreto Creta post M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum Caesare vivo pertineret? at huius venditione decreti—ne nihil actum putetis—provinciam Cretam perdidistis. omnino nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit[*](defuit V) hic venditor.

et de exsulibus legem quam fixisti Caesar tulit? nullius insector calamitatem: tantum queror, primum eorum reditus inquinatos[*](inquinatos aequatos Camerarius) quorum causam Caesar dissimilem[*](dissimilem Caesar D) iudicarit; deinde nescio cur non reliquis[*](reliquis non D) idem tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui sunt. qui simili in calamitate sunt[*](calamitate sunt Faernus: calamitates at V: calamitate fuerint D), cur tua misericordia non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo ferre, cum de reliquis ferres, noluisti: quem etiam ad censuram petendam impulisti, eamque petitionem comparasti quae et risus hominum et querelas moveret. cur autem ea comitia non habuisti?