Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at quibus verbis? modo aequum sibi videri, modo non iniquum. mira verborum complexio! at ille numquam—semper enim absenti adfui Deiotaro— quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum dixit videri. syngrapha sesterti centiens per legatos, viros bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra[*](sine nostra Muretus: sinestra V: sine sua Poggius: sine Sexti Ferrarius (cf. Att. xvi. 3.6)), sine reliquorum hospitum regis sententia facta in gynaecio est[*](est Halm: et V: del. Poggius), quo in loco plurimae res venierunt et veneunt. qua ex syngrapha quid sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius interitum, suo Marte res suas recuperavit.
sciebat homo sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent, ea tyrannis interfectis ei quibus erepta essent recuperarent. nemo igitur iure[*](iure Poggius: iureis V) consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est iure consultus, per quem haec agis, ex ista syngrapha deberi dicet[*](dicet Halm: dicit V) pro eis rebus quae erant ante syngrapham recuperatae. non enim a te emit, sed prius quam tu suum sibi venderes ipse possedit. ille vir fuit; nos quidem contemnendi qui auctorem[*](actorem Koch) odimus, acta defendimus.