Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
Vbi est septiens miliens quod est in[*](est in V: in D) tabulis quae sunt ad Opis[*](Opis patebat D)? funestae illius quidem pecuniae, sed tamen quae nos[*](quae nos post redd. hab. D), si eis quorum erat non redderetur, a tributis posset vindicare. tu autem quadringentiens sestertium quod Idibus Martiis debuisti quonam modo ante Kalendas Aprilis debere desisti[*](ubi est ... desisti post § 96 acta defendimus transposuit Nägelsbach)? sunt ea quidem innumerabilia[*](sunt ea ... defendimus (§ 96) om. D: ante sunt ea hab. V (e § 97) quid ego de commentaris Caesaris infinitos quiden numerabilibus cyrigraphis Caesaris loquar (sic)) quae a tuis[*](a tuis Faernus: ad ius V: a diversis Poggius) emebantur non insciente te, sed unum egregium de rege Deiotaro, populi Romani amicissimo, decretum in Capitolio fixum: quo proposito nemo erat qui in ipso dolore risum posset continere.
quis enim cuiquam inimicior quam Deiotaro Caesar? aeque atque huic ordini, ut equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus quibus rem publicam populi Romani caram esse sentiebat. igitur[*](is igitur V2) a quo vivo nec praesens nec absens rex Deiotarus quicquam aequi boni impetravit[*](impetravit Poggius: imperavit V), apud mortuum[*](apud eum mortuum Ernest gratiosus Vbaldinus: gratus V) factus est gratiosus. compellarat hospitem praesens, computarat pecuniam[*](pecuniam impetrarat add. V, ego delevi, videtur varia lectio e l. 2 migrasse (computarat, pecuniam imperarat Poggius)), in eius tetrarchia[*](tetrarchiam Poggius) unum ex Graecis comitibus suis conlocarat, Armeniam abstulerat a senatu datam. haec vivus eripuit, reddit[*](reddidit Poggius) mortuus.
at quibus verbis? modo aequum sibi videri, modo non iniquum. mira verborum complexio! at ille numquam—semper enim absenti adfui Deiotaro— quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum dixit videri. syngrapha sesterti centiens per legatos, viros bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra[*](sine nostra Muretus: sinestra V: sine sua Poggius: sine Sexti Ferrarius (cf. Att. xvi. 3.6)), sine reliquorum hospitum regis sententia facta in gynaecio est[*](est Halm: et V: del. Poggius), quo in loco plurimae res venierunt et veneunt. qua ex syngrapha quid sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius interitum, suo Marte res suas recuperavit.
sciebat homo sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent, ea tyrannis interfectis ei quibus erepta essent recuperarent. nemo igitur iure[*](iure Poggius: iureis V) consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est iure consultus, per quem haec agis, ex ista syngrapha deberi dicet[*](dicet Halm: dicit V) pro eis rebus quae erant ante syngrapham recuperatae. non enim a te emit, sed prius quam tu suum sibi venderes ipse possedit. ille vir fuit; nos quidem contemnendi qui auctorem[*](actorem Koch) odimus, acta defendimus.
quid ego de commentariis infinitis, quid de innumerabilibus chirographis loquar? quorum etiam institores[*](institores Pantagathus: imitatores VD) sunt qui ea tamquam gladiatorum libellos palam venditent. itaque tanti acervi nummorum apud istum construuntur ut iam expendantur, non numerentur pecuniae. at quam caeca avaritia est! nuper fixa tabula est qua civitates locupletissimae Cretensium vectigalibus[*](vectigalibus om D) liberantur, statuiturque ne post M. Brutum pro consule[*](pro consule Halm: pro cons. (cos. V) codd.) sit Creta provincia. tu mentis[*](mentis es V2D) compos, tu non constringendus? an[*](an Naugerius (1): in codd., fort. num) Caesaris decreto Creta post M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum Caesare vivo pertineret? at huius venditione decreti—ne nihil actum putetis—provinciam Cretam perdidistis. omnino nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit[*](defuit V) hic venditor.
et de exsulibus legem quam fixisti Caesar tulit? nullius insector calamitatem: tantum queror, primum eorum reditus inquinatos[*](inquinatos aequatos Camerarius) quorum causam Caesar dissimilem[*](dissimilem Caesar D) iudicarit; deinde nescio cur non reliquis[*](reliquis non D) idem tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui sunt. qui simili in calamitate sunt[*](calamitate sunt Faernus: calamitates at V: calamitate fuerint D), cur tua misericordia non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo ferre, cum de reliquis ferres, noluisti: quem etiam ad censuram petendam impulisti, eamque petitionem comparasti quae et risus hominum et querelas moveret. cur autem ea comitia non habuisti?
an quia[*](an quia D: aut qua V fulmen sin. D) tribunus plebis sinistrum fulmen nuntiabat? cum[*](cum om. cns) tua quid interest, nulla auspicia sunt; cum[*](cum om. D) tuorum, tum fis[*](sis D) religiosus. quid? eundem in vii viratu[*](septem viratu codd., ita fere semper, sed v. 33, vii. virum hab. V eui Madvig: cũ V: quem D) nonne destituisti? intervenit enim cui metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses. omnibus eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in te pietas esset, colere debebas. filiam eius, sororem tuam, eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. non est satis: probri insimulasti pudicissimam feminam. quid est quod addi possit? contentus eo non fuisti: frequentissimo senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es[*](ausus dicere es D) quod ab eo sorori et uxori tuae stuprum esse oblatum[*](oblatum esse ns, ed. R) comperisses. quis interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre[*](patre D et Priscian. K. ii. p. 93: patruo V, Cus.) audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris.
sed ad chirographa redeamus. quae tua[*](tua post fuit habent D) fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa confirmata sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non ea quae[*](quaeque V) egisse[*](gessisse V) Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista erumpunt, quo auctore proferuntur? si sunt falsa, cur probantur? si vera, cur veneunt? at sic placuerat ut ex[*](ut ex D: om. V: ut Muretus) Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis. quod fuit consilium, quem umquam convocasti[*](advocasti D), quas Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti?
O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam[*](coloniam om. D) deducere conatus es! quem ad modum illinc abieris[*](illinc abieris Faernus: illĩ cauieris V: illam adieris D) vel potius paene non abieris[*](abieris Faernus: habueris V: adieris D) scimus.
cui tu urbi minitaris. Vtinam conere, ut aliquando illud ‘paene’ tollatur! at quam nobilis est tua[*](nobilitata sit tua D) illa peregrinatio! quid prandiorum apparatus, quid furiosam vinolentiam tuam proferam? tua ista detrimenta sunt, illa nostra: agrum Campanum, qui cum de vectigalibus eximebatur ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei publicae volnus putabamus, hunc tu compransoribus tuis et conlusoribus dividebas. mimos dico et mimas, patres conscripti, in agro[*](in agro P C D) Campano conlocatos. quid iam querar[*](queror V) de agro Leontino? quoniam quidem hae quondam arationes Campana et Leontina[*](Campani et Leontini D: tria verba abesse malim) in populi Romani patrimonio grandiferae[*](grandifacere D) et fructuosae ferebantur. Medico tria milia iugerum: quid, si[*](quid si V1: quasi V2D) te sanasset[*](sanum fecisset D)? rhetori duo: quid, si te[*](quid si te quidiste V1: quid si c: quasiste V2: quasi nst) disertum facere potuisset.
sed ad iter Italiamque redeamus. deduxisti coloniam Casilinum, quo Caesar ante deduxerat. consuluisti me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino respondissem[*](respondisset V): possesne ubi colonia esset, eo coloniam novam iure deducere. negavi in eam coloniam quae esset[*](quae est D) auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam iure deduci: colonos novos ascribi posse rescripsi. tu autem insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casilinum coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, ut vexillum tolleres[*](tolleres V, Schol. Cruq. ad Hor. Od. i. 16. 21: videres D), ut aratrum[*](ut aratr. Vc: et aratr. nst, Schol. Cruq.) circumduceres; cuius quidem vomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut florentis coloniae territorium minueretur.