Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; tu, tu, inquam[*](inquam om. D), illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit. tu illos impetus perditorum hominum[*](hominum om. V) et ex maxima parte servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras domos immisisti. idem tamen quasi fuligine abstersa reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve cuius[*](cuius (cui c) Vc: cuiusquam cett.) benefici figeretur. meministi ipse de exsulibus, scis de immunitate quid dixeris. optimum vero quod dictaturae nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut eius omnem[*](omnem D: omen nomen V: omne nomen Muretus: omen omne Halm) propter proximum dictatorem[*](proximum dictatorem D: proximum dictatoris V: proximi dictatoris Muretus) metum tolleres[*](metum tolleres Vc: tolleres metum nst). constituta res publica videbatur aliis,

mihi vero nullo modo, qui omnia te gubernante naufragia metuebam. num igitur me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilis[*](dissimilis esse V (peiore numero))? inspectantibus vobis toto Capitolio tabulae figebantur, neque solum singulis venibant[*](venibant Heusinger: veniebant codd.) immunitates sed etiam populis universis: civitas non iam singillatim, sed provinciis totis dabatur. itaque si haec manent quae stante re publica manere non possunt, provincias universas, patres conscripti, perdidistis, neque vectigalia solum sed etiam imperium populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est.