Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

sed ad auspicia redeamus, de quibus[*](quibus rebus D) Idibus[*](Idibus om. V) Martiis fuit in senatu Caesar acturus. quaero: tum tu quid egisses? audiebam equidem[*](quidem D) te paratum venisse, quod me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. sustulit illum diem fortuna rei publicae[*](rei p. Vc: populi R. nst (peiore numero)). num etiam tuum[*](tuum tum V) de auspiciis iudicium interitus Caesaris sustulit? sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas ingressa erat oratio praevertendum[*](praetereundum D) est. quae tua fuga, quae formido praeclaro[*](praeclaro om. D) illo die, quae propter conscientiam scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum recepisti!

O mea frustra semper verissima auguria rerum futurarum! dicebam illis in Capitolio liberatoribus nostris, cum me ad te ire vellent, ut ad defendendam rem publicam te adhortarer, quoad metueres, omnia te promissurum; simul ac timere desisses, similem te futurum tui. itaque cum ceteri consulares irent, redirent, in sententia mansi: neque te illo die neque postero vidi neque ullam societatem optimis civibus cum importunissimo hoste foedere ullo confirmari posse credidi. post diem tertium veni in aedem telluris et quidem invitus, cum omnis aditus armati obsiderent.

qui tibi dies ille[*](ille dies, M. Antoni D), Antoni, fuit? quamquam mihi inimicus subito exstitisti, tamen me tui miseret quod tibi invideris. qui tu vir, di immortales, et[*](et D: sed V) quantus fuisses, si illius diei mentem servare potuisses! pacem haberemus, quae erat facta per obsidem puerum nobilem, M. Bambalionis[*](M. Antoni filium post nobilem add. D) nepotem. quamquam bonum te[*](te bonum D) timor faciebat, non diuturnus magister offici, improbum fecit ea quae, dum timor abest, a te non discedit, audacia. etsi tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente, funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime praefuisti[*](tyranni illius sceleratissimi praef. D).

tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; tu, tu, inquam[*](inquam om. D), illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit. tu illos impetus perditorum hominum[*](hominum om. V) et ex maxima parte servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras domos immisisti. idem tamen quasi fuligine abstersa reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve cuius[*](cuius (cui c) Vc: cuiusquam cett.) benefici figeretur. meministi ipse de exsulibus, scis de immunitate quid dixeris. optimum vero quod dictaturae nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut eius omnem[*](omnem D: omen nomen V: omne nomen Muretus: omen omne Halm) propter proximum dictatorem[*](proximum dictatorem D: proximum dictatoris V: proximi dictatoris Muretus) metum tolleres[*](metum tolleres Vc: tolleres metum nst). constituta res publica videbatur aliis,

mihi vero nullo modo, qui omnia te gubernante naufragia metuebam. num igitur me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilis[*](dissimilis esse V (peiore numero))? inspectantibus vobis toto Capitolio tabulae figebantur, neque solum singulis venibant[*](venibant Heusinger: veniebant codd.) immunitates sed etiam populis universis: civitas non iam singillatim, sed provinciis totis dabatur. itaque si haec manent quae stante re publica manere non possunt, provincias universas, patres conscripti, perdidistis, neque vectigalia solum sed etiam imperium populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est.