Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

his igitur rebus praeclare commendatus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. nihil queror de Dolabella qui tum est[*](est D) impulsus, inductus, elusus. qua in re quanta fuerit uterque[*](utriusque D) vestrum perfidia in Dolabellam[*](qui tum ... Dolabellam om. V1) quis ignorat? ille induxit ut peteret[*](induxit ut peteret om. V), promissum et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. veniunt Kalendae Ianuariae; cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella quam nunc ego.

hic autem iratus[*](iratus Vc: mihi iratus nst) quae dixit, di boni! primum cum Caesar ostendisset se, prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurum—quem negant[*](negat V) regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceret—sed cum Caesar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. in quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite.

quid enim[*](enim est V)? istud quod te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? vide ne etiam facilius. nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem[*](spectionem ct: spectationem V1: inspectionem cett.). esto: hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, sed videte impudentiam. multis ante mensibus in senatu dixit se[*](dixit se Vn2: dixisse cett.) Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse quod fecit. quisquamne divinare potest[*](posset V) quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui servavit non comitiis habitis[*](habitis comitiis D: comitiis Cobet), sed prius quam habeantur, debet nuntiare. verum implicata inscientia[*](inscientia Vn: inscia c: inscitia st est (sed c) nec scit Vc: si nescit cett.) impudentia est: nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet.

atque[*](atque D: itaque V) ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias consulatum. quis umquam apparitor tam humilis, tam abiectus? nihil ipse poterat; omnia rogabat; caput in aversam[*](adversam D) lecticam inserens[*](inferens D), beneficia quae venderet[*](venderet D: videret V) a conlega petebat. ecce Dolabellae comitiorum dies. sortitio praerogativae; quiescit. renuntiatur: tacet. prima classis vocatur[*](vocatur renuntiatur add. codd., del. Madvig), deinde ita[*](ita V: om. D) ut adsolet suffragia[*](sex ante suffrag. add. Niebuhr: equitum post suffrag. Mommsen), tum secunda classis[*](classis vocatur V), quae omnia sunt citius facta quam dixi.

confecto negotio bonus augur—C. Laelium[*](C. om. D) diceres—'Alio die’ inquit. O impudentiam singularem! quid videras, quid senseras, quid audieras? neque enim te de caelo servasse dixisti nec[*](nec enim D) hodie[*](neque hodie D) dicis. id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione populum Romanum[*](P. R. religione D); augur auguri, consul consuli obnuntiasti[*](nuntiavisti D). nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite.

quam diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles, salvis auspiciis creatus. si[*](si Vc: sed nst) nihil est, cum augur eis verbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum ‘Alio die’ dixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua vis in istis verbis, ea quae sit augur[*](augur Vc: auguris nst) a conlega requiro.

sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus. non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet[*](nauseet nausiet codd: del. Cobet), faciat quod in porticu Minucia fecit. quae potest esse turpitudinis tantae defensio? cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit[*](sit om. D) tanta merces, ubi campus Leontinus appareat[*](ubi ... appareat D: id est ubi ... appareat V: del. Campe (cf. Zielinski p. 213)).

sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. escendis[*](ascendis D), accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes—diadema ostendis. gemitus toto foro. Vnde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. tu diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat[*](reiciebat Vn2s1: recipiebat cn1s2: accipiebat t). tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, eumque quem[*](eumque quem c: eum quem cett. collegam Vc: collegam regni nst) conlegam habebas dominum habere velles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset.

at etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes abiciebas[*](abic. cn2t: obic. n1s: eic. V). quid petens? ut servires? tibi uni peteres qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile servires[*](ut facile servires del. Cobet); a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus! quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis omnibus dignius? num exspectas dum te stimulis fodiamus[*](fodiamus Vc: fodiam nst)? haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. vereor ne imminuam summorum virorum gloriam; dicam tamen dolore commotus. quid indignius quam vivere[*](quid indignius quam vivere V: nonne indignus tu tueri D) eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit?

at etiam ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori perpetuo, M. Antonium[*](M. om. V) consulem populi iussu regnum detulisse; Caesarem uti noluisse. iam iam minime miror te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam lucem; cum perditissimis latronibus non solum de[*](de om. V) die sed etiam in diem bibere[*](bibere Müller, alii (cf. § 104): vivere codd.). Vbi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? ideone L. Tarquinius exactus[*](exactus est Madvig), Sp. Cassius, Sp. Maelius[*](Sp. (ante Maelius) n2, ed. R: om. cett.), M. Manlius necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romae constitueretur?

sed ad auspicia redeamus, de quibus[*](quibus rebus D) Idibus[*](Idibus om. V) Martiis fuit in senatu Caesar acturus. quaero: tum tu quid egisses? audiebam equidem[*](quidem D) te paratum venisse, quod me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. sustulit illum diem fortuna rei publicae[*](rei p. Vc: populi R. nst (peiore numero)). num etiam tuum[*](tuum tum V) de auspiciis iudicium interitus Caesaris sustulit? sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas ingressa erat oratio praevertendum[*](praetereundum D) est. quae tua fuga, quae formido praeclaro[*](praeclaro om. D) illo die, quae propter conscientiam scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum recepisti!