Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
plus ille poterat. itaque excussis[*](exclusis Manutius) tuis vocibus et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum repente a te praeclara illa tabula prolata est[*](prolata est Halm: prolatas V: prolata D). qui risus hominum[*](hominum V: hominum de te erat D), tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones, ex quibus praeter partem Miseni nihil erat quod is qui auctionaretur posset suum dicere. auctionis vero miserabilis aspectus: vestis Pompei non multa eaque maculosa; eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia, ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiis[*](reliquis Vt: reliqui Pluygers) quod videre possemus.
hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Caesaris prohibuerunt. haerebat nebulo: quo se verteret non habebat. quin[*](quin V: quippe in D) his ipsis[*](eis ipsis coni. Halm) temporibus domi Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te invehens questus est. proficiscitur in Hispaniam Caesar paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. ne tum quidem sequeris. tam bonus gladiator rudem tam cito[*](cito accepisti D)? hunc igitur quisquam qui in suis partibus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit[*](fuerat V) pertimescat.