Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
tantus igitur te stupor oppressit vel, ut verius dicam, tantus furor ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum Pompei sector, non te exsecratum[*](exsecrandum D) populo Romano, non detestabilem, non[*](non post deos om. cns, ed. R) omnis tibi deos, non omnis homines et esse[*](et esse D: esse V) inimicos et futuros scias? at quam insolenter statim helluo invasit in eius viri fortunas cuius virtute terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior! in eius igitur viri[*](viri om. D) copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives. sed, ut est apud poetam nescio quem ‘male parta male dilabuntur.'
incredibile ac simile portenti est quonam modo illa tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus effuderit. maximus vini numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis, sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat. quae Charybdis tam vorax[*](tam vorax, tam inexplebilis Cus.)?
Charybdin[*](Charybdin Quintil. viii. 6. 70: Charybdim V: Caribdin D) dico? quae si fuit[*](animal unum fuit V, Seneca Suasor. vi. 5: anim. fuit unum Servius ad Aen. iii. 420: fuit anim. unum cns, Quintil.: fuit unum anim t), animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse. nihil erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. apothecae totae nequissimis hominibus condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae; domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam saepe[*](ipse D)—non enim semper iste felix—damna aleatoria; conchyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos stratos[*](stratos lectos Quintil. viii. 4. 25) videres. quam ob rem desinite mirari haec tam celeriter esse consumpta. non modo unius patrimonium quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter tanta nequitia devorare potuisset. at idem aedis etiam et hortos.