Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus: loquamur potius de nequissimo genere levitatis. tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. O rem non modo visu foedam sed etiam auditu! si inter cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis[*](et in illis imm. poc. tuis Quintil. viii. 4. 10: atque in ipsis tuis imm. poc. Arusian. K. vii. p. 482) hoc tibi accidisset, quis non turpe duceret[*](duceret Quintil. viii. 4. 10, ix. 4. 107: diceret codd.)? in coetu vero populi Romani[*](Romani om. D) negotium publicum gerens[*](gerens n2 et Quintil. viii. 4. 8, xi. 3. 39: gens V: regens cett.), magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redolentibus gremium suum et totum tribunal implevit. sed haec ipse fatetur esse in suis sordibus: veniamus ad splendida[*](splendidiora V (malo numero)).
Caesar Alexandrea[*](Alexandriam D) se recepit, felix, ut sibi quidem videbatur, mea autem sententia, qui rei publicae sit infelix[*](infelix D: hostis V), felix esse nemo potest. hasta posita pro aede Iovis Statoris bona Cn. Pompei[*](Cn. Pompei Faernus: subiecta Cn. Pompei codd.)—miserum me! consumptis enim lacrimis tamen infixus animo haeret[*](animo haeret D: haberet animo V: haeret animo Faernus: pectori haeret Quintil. ix. 2. 26) dolor—bona, inquam, Cn. Pompei Magni[*](Magni om. Quintil.) voci acerbissimae[*](acerbissimae voci Quintil.) subiecta praeconis. Vna in illa re servitutis oblita civitas ingemuit servientibusque animis, cum omnia metu tenerentur[*](cum ... tenerentur om. D), gemitus tamen populi Romani liber fuit. exspectantibus omnibus quisnam esset tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis qui ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo praeter Antonium, praesertim cum tot essent circum hastam illam qui alia omnia auderent: unus inventus est qui id auderet quod omnium fugisset et reformidasset audacia.