Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
reliquorum factorum eius, patres conscripti, difficilis est sane reprehensio et lubrica. versatus[*](lubrice versatus D) in bello est; saturavit se sanguine dissimillimorum sui civium: felix fuit[*](fuit felix D), si potest ulla in scelere esse felicitas. sed quoniam veteranis cautum esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et tua—illi secuti sunt, tu quaesisti ducem—tamen, ne apud illos me in invidiam voces, nihil de genere belli[*](belli genere D) dicam. Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus revertisti. ibi me non occidisti. Magnum beneficium! potuisse enim fateor. quamquam nemo erat eorum qui tum tecum fuerunt qui mihi non censeret parci oportere.
tanta est enim caritas patriae ut vestris etiam legionibus sanctus essem, quod eam a me servatam esse meminissent. sed fac id[*](fac id (facit n) te cns1: faciut e (didisse) V: fac te t: fas sit te s2: fac illud te coni. Halm) te dedisse mihi quod non ademisti, meque a te habere vitam, quia[*](quia D: qua V: quae Graevius) non a te sit[*](non a te sit Vc: non sit a te t: a te non sit ln) erepta: licuitne[*](liceatne D) mihi per tuas contumelias hoc tuum beneficium sic tueri ut tuebar, praesertim cum te haec auditurum videres[*](ausurum viderem Eberhard).
venisti Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. quid est? num mentior? quam miserum est id negare non posse quod sit turpissimum confiteri! si te municipiorum non[*](non om. V) pudebat, ne veterani quidem exercitus? quis enim miles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui nescierit venisse eam tibi tot dierum viam[*](viam D: via V: iter obviam Müller) gratulatum? quis qui non indoluerit tam sero se quam nequam[*](quam nequam V: quem D) hominem secutus esset cognoscere?
Italiae rursus percursatio eadem comite mima; in oppida militum crudelis et misera deductio; in urbe auri, argenti maximeque vini foeda direptio. accessit ut Caesare ignaro, cum esset ille Alexandreae, beneficio amicorum eius magister equitum constitueretur. tum existimavit se suo iure cum Hippia vivere et equos vectigalis Sergio mimo tradere; tum sibi non hanc quam nunc male tuetur, sed M. Pisonis domum ubi habitaret legerat[*](tum ... legerat om. D). quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? cogebat egestas; quo se verteret non habebat: nondum ei tanta a L. Rubrio, non a L. Turselio hereditas venerat; nondum in Cn. Pompei[*](Cn. om. V) locum multorumque aliorum qui aberant repentinus heres[*](herus Jeep) successerat. erat[*](erat ei ns) vivendum latronum ritu, ut tantum haberet, quantum rapere potuisset.
sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus: loquamur potius de nequissimo genere levitatis. tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. O rem non modo visu foedam sed etiam auditu! si inter cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis[*](et in illis imm. poc. tuis Quintil. viii. 4. 10: atque in ipsis tuis imm. poc. Arusian. K. vii. p. 482) hoc tibi accidisset, quis non turpe duceret[*](duceret Quintil. viii. 4. 10, ix. 4. 107: diceret codd.)? in coetu vero populi Romani[*](Romani om. D) negotium publicum gerens[*](gerens n2 et Quintil. viii. 4. 8, xi. 3. 39: gens V: regens cett.), magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redolentibus gremium suum et totum tribunal implevit. sed haec ipse fatetur esse in suis sordibus: veniamus ad splendida[*](splendidiora V (malo numero)).
Caesar Alexandrea[*](Alexandriam D) se recepit, felix, ut sibi quidem videbatur, mea autem sententia, qui rei publicae sit infelix[*](infelix D: hostis V), felix esse nemo potest. hasta posita pro aede Iovis Statoris bona Cn. Pompei[*](Cn. Pompei Faernus: subiecta Cn. Pompei codd.)—miserum me! consumptis enim lacrimis tamen infixus animo haeret[*](animo haeret D: haberet animo V: haeret animo Faernus: pectori haeret Quintil. ix. 2. 26) dolor—bona, inquam, Cn. Pompei Magni[*](Magni om. Quintil.) voci acerbissimae[*](acerbissimae voci Quintil.) subiecta praeconis. Vna in illa re servitutis oblita civitas ingemuit servientibusque animis, cum omnia metu tenerentur[*](cum ... tenerentur om. D), gemitus tamen populi Romani liber fuit. exspectantibus omnibus quisnam esset tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis qui ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo praeter Antonium, praesertim cum tot essent circum hastam illam qui alia omnia auderent: unus inventus est qui id auderet quod omnium fugisset et reformidasset audacia.