Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

Vt igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli semen tu fuisti. doletis tris exercitus populi Romani interfectos: interfecit Antonius. desideratis clarissimos civis: eos quoque vobis[*](vobis D: bonis V: nobis Halm) eripuit Antonius. auctoritas huius ordinis adflicta est: adflixit Antonius. omnia denique, quae postea vidimus—quid autem mali non vidimus?—si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Vt Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, causa[*](belli causa, causa Klotz: belli causa V: causa belli, causa D) pestis atque exiti fuit. reliquae partes tribunatus principi[*](principii h: -iis Vt: -io ns: -ibus c) similes. omnia perfecit quae senatus salva re publica ne fieri possent profecerat[*](profecerat scripsi: perfecerat codd. (cf. x. 23): effecerat Cobet: fort. confecerat (cf. x. 4)). cuius tamen scelus in scelere cognoscite.

restituebat[*](restituerat V) multos calamitosos: in eis patrui nulla mentio. si severus, cur non in omnis? si misericors, cur non in suos? sed omitto ceteros: Licinium lenticulam[*](Lenticulam ns (Lenti/koulon nominat Dio Cassius xlv. 47): Denticulam Vct: Denticulum Bücheler) de alea condemnatum, conlusorem suum, restituit, quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sed[*](sed codd.: scilicet Koch) ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret. quam attulisti rationem populo Romano cur eum restitui oporteret? absentem, credo, in reos relatum; rem indicta causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium; vi oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dicebatur, pecunia iudicium esse corruptum? nihil horum. at vir bonus et re publica dignus. nihil id quidem ad rem; ego[*](et ego D) tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si ita esset[*](est si ita esset D: si ita V: est ita Halm), ignoscerem. hominem omnium nequissimum qui non dubitaret vel in foro alea ludere, lege quae est de alea condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime studium suum ipse profitetur?