Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

tum contra te dedit arma hic ordo consulibus reliquisque imperiis et potestatibus: quae non effugisses, nisi te ad arma Caesaris contulisses. tu, tu, inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari omnia perturbare cupienti causam belli contra patriam ferendi[*](ferendi Eberhard: inferendi codd.) dedisti. quid enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi consili et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius tribunicium sublatum, circumscriptus[*](sublatum circ. om. V1) a senatu esset Antonius? omitto quam haec falsa, quam levia, praesertim cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra patriam arma capiendi. sed nihil de[*](de om. D) Caesare: tibi certe confitendum est[*](est V: si ct: sit ns) causam[*](causa D) perniciosissimi belli in[*](in om. V1) persona tua constitisse.

O miserum te, si haec[*](haec om. D) intellegis, miseriorem, si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum umquam immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumque[*](cumque que V1) eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac lumen fuit, omnis consularis qui per valetudinem exsequi cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios, tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem iuventutis, unoque verbo rem publicam expulsam atque exterminatam suis sedibus!

Vt igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli semen tu fuisti. doletis tris exercitus populi Romani interfectos: interfecit Antonius. desideratis clarissimos civis: eos quoque vobis[*](vobis D: bonis V: nobis Halm) eripuit Antonius. auctoritas huius ordinis adflicta est: adflixit Antonius. omnia denique, quae postea vidimus—quid autem mali non vidimus?—si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Vt Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, causa[*](belli causa, causa Klotz: belli causa V: causa belli, causa D) pestis atque exiti fuit. reliquae partes tribunatus principi[*](principii h: -iis Vt: -io ns: -ibus c) similes. omnia perfecit quae senatus salva re publica ne fieri possent profecerat[*](profecerat scripsi: perfecerat codd. (cf. x. 23): effecerat Cobet: fort. confecerat (cf. x. 4)). cuius tamen scelus in scelere cognoscite.