Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

at quanta merces rhetori data est! audite[*](audite semel habet Suetonius), audite, patres conscripti, et cognoscite rei publicae volnera. duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et quidem immunia, ut populi Romani[*](populi Romani V: pro D: om. Suet.) tanta mercede nihil sapere disceres. num etiam hoc, homo audacissime, ex Caesaris commentariis? sed dicam alio loco et de Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. iam enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt. nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit, ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur.

visne igitur te inspiciamus a puero? sic opinor; a principio ordiamur. tenesne[*](tenes V1) memoria praetextatum te decoxisse? ‘Patris’ inquies ‘ista culpa est.’ concedo. etenim est pietatis plena defensio. illud tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus[*](constitutus om. V1), quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. sumpsisti virilem[*](virilem togam D), quam statim muliebrem togam[*](togam V: stolam D) reddidisti. primo volgare scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo[*](et certo et V1: et certo te coni. Halm) conlocavit[*](locavit D).