Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

non recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. tanta enim res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum laude non comparem. quid enim beatius illis quos tu expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam desertus aut tam inhumanus qui illos, cum[*](cum ed. Crat. (in mg.): quo codd.: quoquo Angelius) accesserint, non adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non immortalitatis memoria prosequantur? tu vero ascribe me talem in numerum.

sed unam rem vereor ne non probes: si enim fuissem[*](in eo fuissem coni. Müller: regnum etiam D), non solum regem sed etiam regnum de re publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur, mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam confecissem. quamquam si interfici Caesarem voluisse crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum sit, quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio[*](C. om. V1) cepisse notissimum est et ob eius consili societatem, cum interficeretur Caesar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. ego autem—vide[*](video D) quam tecum agam non[*](non om. V) inimice—quod bene cogitasti aliquando, laudo; quod non indicasti, gratias ago; quod non fecisti, ignosco.

virum[*](virum Vcn2: verum n1st) res illa quaerebat. quod si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum, ‘cui bono fuerit,’ vide, quaeso, ne haereas. quamquam illud quidem fuit, ut tu dicebas[*](illud fuit tu ut dicebas quidem V), omnibus bono qui servire nolebant, tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti[*](liberasti n: liberabis V); qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti; ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius domi[*](domus D) quaestuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum officina, agrorum, oppidorum[*](officina ... oppidorum om. V), immunitatium[*](immunitas c: -tatis nst), vectigalium flagitiosissimae nundinae.

etenim quae res egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subvenire potuisset? nescio quid conturbatus esse[*](mihi esse D) videris: num quid subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur? libero te metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse non arguo. respondi maximis criminibus: nunc[*](nunc ed. R: num Vcns: tunc t) etiam reliquis respondendum est.

castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti. quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium[*](diximus consilium V) auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus; res publica non tot duces et exercitus amisisset. fateor enim me, cum ea quae acciderunt providerem futura[*](providem futuram V), tanta in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem providissent, fuissent. dolebam, dolebam, patres conscripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi tempore esse perituram. nec vero eram tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. illos[*](illos hos Cus.) ego praestantissimos viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum optimorum civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua condicione pacis—mihi enim omnis pax cum civibus bello civili utilior videbatur—rem publicam hodie teneremus.