Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

attende enim[*](enim om. Cus.) paulisper cogitationemque sobrii hominis punctum[*](per punctum Cus.) temporis suscipe. ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a[*](ut a Vns: aut ut a ct) te arguor, socius, nego quicquam esse medium: confiteor eos, nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem quam suum occidere. tu homo sapiens et considerate, quid dicis? si parricidas[*](parricidae D), cur honoris causa a te sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? cur M. Brutus referente te[*](te referente D) legibus est solutus, si ab urbe plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares incredibili M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto, Cassio[*](Cassio et Bruto D) datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus auctus? atqui[*](atqui O. Jahn: atque codd.) haec acta per te. non igitur homicidas[*](homicidae D). sequitur ut liberatores tuo iudicio[*](iudicio sint D), quando quidem tertium nihil potest esse.

quid est? num conturbo te? non enim fortasse satis quae diiunctius[*](distinctius nst: om. c) dicuntur intellegis. sed tamen haec summa est[*](est summa D) conclusionis meae: quoniam scelere a te liberati sunt, ab eodem[*](eodem te D dignissimos iudicatos Vc: -simi iudicantur t: -simi iudicati (-andi n2) ns) amplissimis praemiis dignissimos iudicatos. itaque iam retexo orationem meam. scribam ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent[*](quaerent Vc: quaerenti nst) sitne verum, ne cui negent. etenim vereor ne aut celatum me illis ipsis[*](ab ipsis illis D) non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum. quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter! non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum[*](erit hominum D) memoriae sempiternae? in huius me tu consili societatem tamquam in equum Troianum cum principibus includis?

non recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. tanta enim res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum laude non comparem. quid enim beatius illis quos tu expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam desertus aut tam inhumanus qui illos, cum[*](cum ed. Crat. (in mg.): quo codd.: quoquo Angelius) accesserint, non adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non immortalitatis memoria prosequantur? tu vero ascribe me talem in numerum.

sed unam rem vereor ne non probes: si enim fuissem[*](in eo fuissem coni. Müller: regnum etiam D), non solum regem sed etiam regnum de re publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur, mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam confecissem. quamquam si interfici Caesarem voluisse crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum sit, quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio[*](C. om. V1) cepisse notissimum est et ob eius consili societatem, cum interficeretur Caesar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. ego autem—vide[*](video D) quam tecum agam non[*](non om. V) inimice—quod bene cogitasti aliquando, laudo; quod non indicasti, gratias ago; quod non fecisti, ignosco.