Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

Vt igitur intellegeretis qualem ipse se consulem[*](consulem Vn2: consul cett.) profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. qui consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit. quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia? haec tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? quis autem meum consulatum praeter te et P. Clodium[*](te et P. Clod. Muretus: te P. aut Clod. V: P. Clod. D: te Publiumque Clod. P. R. Müller) qui vituperaret inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni[*](C. Curioni V (C. om. V1): C. Curionem D), manet, quoniam id domi[*](domi st et Arusian. K. vii. p. 491: domui c: domu n: domus V) tuae est quod fuit illorum utrique fatale.

non placet M. Antonio consulatus meus. at placuit P. Servilio, ut eum primum[*](primo D) nominem ex illius temporis consularibus qui proxime est mortuus; placuit[*](placuitque L. D) Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivet[*](vivit D) auctoritas; placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni, C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido[*](M'. Lepido ante C. Pisoni habent D), L. Volcatio[*](Volcatio cns: Vulcatio Vt), C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem non vidit. maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius probavit qui, ut me primum[*](ut me primum Vcn2: ut te primum n1s: ut primum te t) decedens ex Syria vidit, complexus et gratulans[*](congratulans c) meo beneficio patriam se visurum esse dixit. sed quid singulos commemoro? frequentissimo senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi non[*](non mihi D) vitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam.